Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

C Littera muta est, et exilis omnino seu leuis, quia nihil prosus aspirationis in se continet, mutaturque in uariationibus temporum, ut paulo post uidebimus, quin et ante .n. sequente uocali in eadem syllaba ponitur, ut Praxitelesque cnidi rursus te marmore signet Pulchra uenus, quae sit nobis ipsa cnidos, ut latius in sequentibus ostendemus. profertur tamen sub uoce ipsius. g. ob cognationem litterarum queadmodum uidebimus, quom de illa tractabimus, Vt et modo consimili Cneus, et Caius cum. c scribi debent, quae teste Seruio in uoce ipsius .g. proferre habemus, quarum prima cum c. sequente .n. tantummodo consueuit, uidelicet .Cn. Secunda uero teste Quintiliano sola .c. littera signat, quae ut ait inuersa mulierem declarat, quia tam Caias esse uocatas quam Caios ex nuptialibus sacris apparet. Sane hanc scripturam in antiquis sepulchris nos saepe conspeximus, ut de Caio primum scriptum comperimus. C. MARIVS. C. F. COS. VII. PR. TR. PL. Item de Caia. SEX. ROSCIVS. Ↄ L. AEROS. SIBI. ET. LVCERIAE. CONLIBERTAE. SVAE. FECIT. Item alio in loco V. ABVRIAE. Ↄ. ET C. L. FELICULAE F. et reliqua. Quod aliquando non obseruatum fuisse et Caiam: ut Caium c. littera signari comperimus: ut alio in loco. C. ENNIAE. P. RUBRIUS CELER. VXORI. CAR. PIENTISSIMAE. CVM QVA. VIX. AN. XXXX. III. MENS. VIII. SINE QVERELA. B. M. P. OPTO VALEAS. QVI LEGIS. Vnde ut saepissime conspicimus consul cum e sequente o et s signabatur, hoc est duabus sequentibus litteris, et absque .n. uidelicet. COS. ita ut si .n. interpositum fuisset, consules in plurali notarent uidelicet .CONS. sed haec Hactenus. Sane transit. c. per compositiones et deriuationes in alias consonantes: in .g. ut quadringenti pro quadrincenti, et reliqua, quae a centum cum n ante c simili modo componunt, adeo quod ubi deest n ipsum c integrum semper maneat, ut ducenti, trecenti, secenti. i. sexcenti, licet selibra sit singula libra cum dimidia, ut in dictione talentum uidebimus, In x ut dico dixi duco duxi noceo noxa noxius, in .s. ut parco parsi, quin et peperci.

DE Littera d.

D Littera muta est, et media inter t exile et th aspiratum, quare nec penitus caret aspiratione, nec eam plenam possidet, quin et pro th aspirato quandoque a nostris transfertur, ut θεος deus, quamquam alii a δέομαi quod est timeo deduci uelint, ut in dictione deus uidebimus. Sane ipsum .d. mutationes ab auctoribus nostris accepit diuersas, et aliquando quidem in b conuersum fuit, et quod olim duellum, nos iam bellum dicimus. Iuuenalis in prima satyra, Galeatum saepe duelli Poenitet. Vnde Varro libro. iii. de origine linguae latinae perduelles inquit dicunt hostes, ut perfecit sic perduellum et duellum, Id postea bellum, et pergit, et ab eadem causa facta duellona bellona. Quintilianus etiam inquit in primo duellos quidem dicere bellos ausi sunt. Itemsi componat ad cum dictione incipiente a c in aliud c conuertitur, ut accedo, accessus, accessio. Accuso ex ad et causo, ut in sequentibus latius apparebit. Item cum dictione incipiente a q mutatur d in c ut acquiro ex ad et quaero, fuit etiam d in c conuersum in ea dictione quicquid, cuius quarta teste Quintiliano c litteram exposcit, ne .s. bis interrogare uideremur, ex quo etiam quicquam cum c scribendum puto, ne si d scriberetur, modo consimili quid sit quam interrogare uideamur. Item si componatur ad cum dictione incipiente ab f transit d in aliud f, ut ex ad et factus effectus. Item in g ut ex ad at gero aggero. Item in l ut allido: de quibus latius in sequentibus apparebit. Nonnunquam uero et absque compositione praepositionis fuit .d. mutatum in .l. nam a sedeo olim sedda dicebat, quae nunc sella dicitur. In .r. similiter per compositionem praepositionis ad commutatur ipsum .d. ut arrideo, Quin et absque compositione eius praepositionis fuit aliquando teste Varrone commutatum in .r. Vnde ait libro .iii. de origine linguae