Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/31

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina emendata est


et nos simili modo obseruare debemus: ut ἀρπυῖα harpyia. Virg. libro. iii. aenei. sic obseruasse deprehenditur ex antiquis et emendatissimis codicibus, ac Macrobio teste ubi ait, Quas dira celeno:,Harpyiaeque colunt aliae. Idem libro geor. iiii. Atque getae atqus hebrus ac attias. orithya,sic. n. graece scribitur ορiθυῖα, similiter cynomyia, et alia quam plura. Nam simili modo scribunt nostri dii et ii per geminum i et per unum proferunt.

DE diphthongo ωι

Octaua et ultima diphthongus ex his, quas nos in latinum traducimus, ea em quam illi ex ω magno et i paruo conficiunt, sed diuersimode ab antiquis et modernioribus conscriptam. Nam antiqui quidem ipsum paruum i ad latus ipsius ω magni semper conscribebant hoc modo uidelicet ωι, ut in codicibus illorum antiquis quotidie legiuns. At alii moderniores non ad latus, sed sub ipso ω subscribere ccperunt sic uidelicet ω. Quod ex librariorum imperitia primitus prouerisse existimo, qui cum uoce ipsius ω magni tota diphthongus proferri habeat. Ita ut ipsum i paruum penitus sonum suum perdat, inconsiderate solum ω, hoc est non etiam ad latus ipsum i paruum applicando conscribebant, ut simili modo in scripturis nostris frequentissie contingit, in quibus ubi scribi debuisset ae diphthongus ipsum solum e ex imperitia descriptum comoerimus. Quod docti deinde gracorum grammatici eiusmodi iam male scriptos codices emendantes, ipsum i parum quod ad latusesse debuerat subscribebant. Quod sane ex illo etiam perpenditur, quia ab insciis nostri temporis librariis in nouis illorum codicibus omissum illud i paruum penitus deprehendimus. Cum igitur hanc diphthongum in latinum conuertimus, in nostram oe diphthongum ut maiores nisi semper obseruauerunt, et nos transferre debemus, uidelicet remanente ω, quod in o noslrum conuertimus, et ipsum i paruum in e transmutamus, quemadmodum et in alia illorum diohthongo uidelicet oi supra dixiuns obseruandum, ut τραγωδια, tragaedia, κωιωδια comoedia. Nam ambae hae dictiones ex ωonδiαδια quod apud nos est cantus componunt. et prima qui dem cum ea dictione quae est τράγοσ. i. hircus. alia uero cum ea quae est ω ui. i. uilla coniungitur. Cum ergo eius dictionis quae em α λiα prima, ipsum i paruum conscriptum habeat, uel ut antiqui obseiuabant ad latus sic scriptum ιδiα, quae eodem modo ut alia profertur, cum apud nos transfertur per o diphthongum scribi debet. Nam formatur ea dictio δiα ab hoc uerbo αοRδon quod apud nos est cano, et traducitur αδo quo antiqui poetae utunt, ut Homerus in primo iliados uersu uiyνiy dias θtά, quod alii in communiorem linguam deducentes conuerteruntt a et o paruium in ω magnum remanente i, ut Moschopulus diligens illorum grammaticus attestatur, et dierunt oniδω, uel secundum moderno cum i paruo subscripto uidelicet δω, quod apud nos dicitur cano. Vbi in prima em diphthongius quae uoce ipsius ω tantummodo profertur, hanc ergo cum in latinum contuertimus, in c ut diximi, s transcribimus, et uoce ipsius e simplicis secundum nostram consuetudinem pferimus, dicentes tragcdiam, comdiam, citharcdum, psalmcdiam, prosoediam, et siquid aliam simile contingat, quĩuis ista duo ultima graeca uoce cum o absque diphthongo proferre consueuerunt, ut late uidebimus in dictione prosodia.

DE Ordine consonantium inter se, et uocales non plures quĩ tres con# sonantes in eadem syllaba uocalem antecedunt uel sequuntur.

NVnc ad ordinem consonantium inter se et cum uocalibus progredientes, conperimus primum ex ipsa linguae potestate non plures quĩ tres consonantes in eadem syllaba uocalem ipsam antecedere, nec rursus nisi tres consequi osse, sic. n. per strepo ueraum afernuns, Sic