Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ut. Virg. in bucolicis, Bis uenitad mulctram. Vel mulctrale quod uas est, in quo lac emungitur. Similiter stirps cum tribus post uocalem effert. quae cum hominum dicitur, generis em foeminini, ut Virg. Heu stirpeminuisam. Cum uero arborum masculini, ut idemin duodecimo, Cum semelin siluis uno de stirpe recisum.

Duae solae consonantes uocalem sequuntur, si tres praecedunt et econtrario.

SAne si tres consonantes uocalem ipsam praecedunt, non possunt nisi consonantes duae in eadem sylaba subsequi, ut monstrans. Et e contrario, si consonantes tres uocalem sequst, non possunt in eadem syllaba nisi duae praecedere ut stirps.

Quae consonantes syllabam post uocalem finire possunt.

Rursus et si aliqua dictio in duas desinit consonantes, necesse est priorem liquidam esse, et sequentem uel in suel in x ut in iisdem litteris ostendemus, uel in c sola n antecedente finire, ut hinc hunc. Vel in t simili modo ipso. n. antecedente terminari, ut est, dicunt, amant, et similia. Excipimus graeca quadam quae in ψ apud illos terminantur, et apud nos per ps aut bs traducunt, ut Pelops, arabs, quin et ex latinis princeps et caelebs.

Quae consonantes alias in eadem syllaba praecedere et subsequi possunt.

Itaque cum consonantes plures in eadem syllaba ordinamus. Aliquas quidem comperimus, quae aliis semper in ipsa suliaba praeponunt, ut. b. f. g. p. . Alias uero quae semper reliquas subsequuntur, ut. l. n. q. t. x. Alias autem quae quandoque quidem praeponuntur, quandoque uero subsequuntur, ut. c. d. m. s. t. Rursum et aliam quae nec consonanti praeponitur, nec post aliam in eadem syllaba locari potest, utz. de quibus omnibus sigillatim uidendum restat.

B ante d in eadem syllaba ponitur, ut abdera nomem urbis, de qua in ea dictione uidebimus. Labdarus qui filius fuit Polydor filii Cadmi, Abdomen pars ainalis pinguis Bdelyros abominabilis. Bdellium arbor de qua in sua dictione uidebimus. Idem ante ponitur ut blandior, quod est gestu et maxime tactu, aliquid dulciter indicare, et per abusionem ad alios sensus transfertur, ut Quintilianus, Blandiar paulisper iuuenes calamitatibus meis. ante r ut brennius umbra.

C ante l in eadem syllaba ponitur, ut clarus. item ante. m. ut, Pyrachmon, Alcmena, drachma, de quibus oibus in suis dictioimbus uidebimus. Ante. n. ut Cneus cmdus nomen est urbis, de qua in propria dictione. ante r ut creber. ante t ut actus lectus, Ctesias qui siculus fuit orator, et plura quae in sequentibus uidebunus. Quin et post ct ipsum r in eadem syllaba collocamus, ut uictrix. Non autem l teste Prisciano ipsa soni natura prohibente.

D inte l in eadem syllaba ponitur, ut abodlas, quod est fluuii nomen, ante. m. ut Admetus nomem uiri proprium, Dmois. i. seruus, de quibus in sequentibus apparebit. Ante. n. ut cydnus, qui fluuius est ciliciae, de quo in sua dictione uidebimus. Ariadne filia Minois, quae a modernis quibusdam insciis Hadriana corrupte scribitut et uocatur. Item ante r ut draco, Dramces, quod nomen est uiri proprium.

F ante l modo consimili in eadem syllaba collocatur, ut flauus fluuius, ante r ut frater frango.

G ante l in eadem syllaba ponitur, ut gladius, glabrio qui delicatus dicitur, et sine pilis habetur. ante. m. ut agnen. ante. n. ut gnatus. ante r ut gratus.

L ante nullam consonantem in eadem syllaba ponitur, sed semper alias subsequitur.

M raro ante consonantem in eadem syllaba collocari potest. Reperit tamen ante. n. ut amnis, qui ab ambio dicitur secundum Varronem. Omnia. n. flumina circumeunt, ideo cornuta pinguntur, ut dixit Seruius. Et ego romae saepae uidi deos fluminum