Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est

suffecta manu foribus testudis inde Terga sedent crebro maculas distincta smaragdo. Nam si esset z ante m subtrahi in metro minime posset. Et sic quoque uersus ipse non staret, ubi iam s uim consonantis amittit. Non etiam post consonantem in eadem syllaba collocatur.

DE Vocalium et consonatium ordinatione in diuersis syllabis.

VIso de uocalium et consonantium ordine in una eademque syllaba, restat ut de earundem in diuersis syllabis ordinatione prosequamur. Itaque omnis dictio uel simplex est uel composita. Si simplex inter medias illius syllabas aliqua a uocali incipiat, necesse est antecedentem quoque syllabam in uocalem desinere, ut pietas, curialis, pareo, eo, ruo, munio. Non tamen si praecedens in uocalem desinit, necesse est subsequentem a uocali incipere, ut in eisdem exemplis liquet. At si composita sit dictio et syllaba inter media a uocali incipiat, non necessario antecedens in uocalem desinit, ut exacuo, perago, ineo, aduro. Verum in compositis quandoque, subtrahitur consonans, et tunc antecedens semper in uocalem terminatur, ut coeo cois, quod ex con et eo componitur. et haec hactenus de uocalibus. Quae fere omina per contrarium in consonantibus obseruamus. Nam si simplex sit dictio et antecedens illius syllaba in consonantem desinat, necesse est subsequentem quoque a consonante inciper, ut artus, arduus ille. non tamen si sequens incipit a consonante, necesse est praecedentem in consonantem desinere, ut faber, Nero, filius, nomem, numen. Si autem composita sit dictio et eius antecedens syllaba in consonantem desinat, non necesse est subsequentem a consonante incipere, ut obaudio, abeo, perago, exacuo, exanguis, subeo, ineo, transeo, pereo, praetereo, abundo, aduro, exuccus . i. sine succo. Sane Herodianus de orthographia putauit rationabilius consonantem in quam antecedens syllaba terminatur, cum sequentis syllabae uocali coniungere, quam sic quoque praecedentem finire. Quare ad ipsam uocis prolationem conuenientius esse dixit simplicium regulam quam copositorum, ut diximus obseruandam. Quod Prisciano quoque doctissimo grammatico non placuit, tum quia aliquae dictiones primam in metris communem haberent, ut oblitus, oblatus, obruo, abrado, et similia, ita ut possent etiam corripi, quod nunquam compertum fuit, cum liquida post mutam in eadem syllaba praecedente communem faciat, tum quia circum eo circumago et similia elisionem ipsius . m. in pronunciatione non paterentur, quia tunc quoque per eum in sequentem syllabam pertransiret, tum et quia multae uocales quae aspirari debent, aspirationem amitterent, ut inhibeo adhuc abhinc, et similes, cum consonantes ille uocalibus aspiratis coniungi non possint. Stabit igitur quod doctissimi asseruere grammatici in compositis dictionibus syllabam in consonantem desinere posse subsequente a uocali incipiente.

AN In compositis dictionibus si sequens syllaba a consonante incipiat, praecedens in aliquam consonantem finiri possit.

SEd dubium restat grande an in eiusmodi compositis dictionibus si sequens syllaba a consonante incipiat, praecedens quoque in quamlibet possit consonantem desinere. Quod pluribus argumentis nequaque posse fieri monstrabimus. Et incipientes a. b. consonante, per singulasque alias transcurrentes ostendemus, quas syllabas quaeque consonans ualeat terminare, et quas non ualeat.

DE Syllabis desinentibus in b.

ITaque in b consonantem syllaba desinens comperitur, si subsequens etiam ab ipso b initium sumat, ut sabbatum, et Prisciano auctore sabburra quae arena est immunda, quae naues onerari usque ad certam mensuram consueuerunt. Nos uero non cum duplicato b, sed potius cum unico scribendum putamus, quia breuis eius prima