Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Si uero cum unico pro scribatur, idem est quod amoueo. Nam componitur ex a quod priuationem indicat, et pello pellis, ut apulsus ab ubere, i. amotus. Virg. appendo ex ad et pendo pendis componitur, et est suspendere, ut appendi uuam cum ad lancem stateramque ponderaui. Cicero in Antonium, Vt iam appendatum pecunia non numeretum. Et in prooemio orationum Aeschinis ac Demosthenis a se translatarum figura te ad incorporea transtulit cum ait, Ea putaui non annumerare lectori debere, sed tanquam appendere. Similiter apparo ex ad et paro componitur, et diuersum ab eo quod est praeparo significat. Nam praeparare est antea parare, quae quis utilia sibi fore credit. Cicero officiorum libro secundo, Facile totius cursum uitae uidet, ad eamque degendam praeparet res necessarias, ut pastum latibula, et alia generis huiusmodi. Apparare uero est ad dignitatem quandam ac uerius pompam se aptare. Idem de oratore libro. iii. Illa quae in apparatu fori appellantur inlignia. Et licet apparatus quandoque utrunque significare uideatur, ut apparatus belli quasi praeparatio. Id tamen potius em ex quadam consequentia quĩ ptoprietate. Nam ut dicimus naues non modo instructas, sed etiam orrnatas, quia ut instructiores ad bellum eo pulchriores sunt, Ita apparatuim belli uocamus, quae ad bellum quodam decore et ornamento aptant. Sane praepositio ad nonnunquĩ sequente p littera d abiicit, ut apio quod ex ad et pio, ut quibusdam placuit componitur, cuius uerbi simplex in usu non est. Aliis uero quibusdam et Prisciano in. iIi. magis uisum em ex a d componi et pario, quod apud uetustissimos, ut supra stemdimus non solum secundum tertiam, sed etiam secundum quartam coniugationem declinabatur, et habet primam breuem. Iuuenalis in satyra Credo pud. icitiam inquit, Protulit utmos est, et aperta palluit agna. At reperio quod ex eodem uerbo componitur, et cum unico p scribitur, quasi defraudet una consonante ratione praepositionis in praesenti, in praeterito duplicat p, et tempus retuperare uidetur, quod simili modo in compio et comperi ratione praepositionis opportunium non fuit. Si autem ipsa praepositio ad cum dictionibus incipientibus a. q. componatur, ipsum d in c conuertit, ut acquiro ex ad et quaero, acquiesco ex ad et quiesco. Sed sequente r uoluerunt aliqui ipsum d integrum conseruari ut adrideo. Quod Prisciano non placuit. Sed magis in r commutari uisum fuit, ut arrideo arripio, quod ex ad et rapio componitur. Simili modo sequente s uolebant nonnulli d integrum conseruari debere, ut adsumo adsisto. Quod sinoli. er eidem auctori non placuit, sed potius commutatione d in s scribi uoluit, ut assumo assisto assideo ex ad et sedeo, ̃si iuxta sto. Et inde assiduus assector ex ad et secton, et est comitatum praesto, non in itinere, aut nauigatione, aut militia, sed fere p uibem. Ciccro de oratore libro. i. Cum aedilitatem Crassus peteret eumque maior natu et consue laris Sergius Galba assectaret, quod filio suo despondidisset. Verum si sequens dictio ab s c incipiat, et componat ad praepositio subtrahitur d, ut ascendo, quod ex ad et scando componitur, ascribo quod ex ad et scribo, ascisco quod ex ad et scisco formatum scilicet a scio componit. Et em remotum aliquid quasiscite uocatum cape. Cicero de oratore, Quod minime polite minimeque elegantes suntasciuerunttaptum suis auribus opimum quiddam, et quasi adipale dictionis genus. At conscisco fere ad mortem pertinet. Nam plerunque sic legimus mortem sibi ipsi consciuit. Mortem tibi ipse consciscis. Compitur etiam rescisco quod proprie designat rem postquĩ gesta est scire, quam nesciebas cum gereret, praesertim ad te tuos ue pertinentem. Terentius in adelphis, En tibi resciuit omnem rem, Id nunc clamat scilicet. Gellius uero dixit resciscere esse rem occultam inopinatam insperatamque tognoscere. Quod mihi non uidetur. Nam si uideam hominem caelo uolantem, ut fecisse Dedalus Perseusque fertur. Autaliquem e terra prodire, qualem Tagem fuisse ab hetruscis creditum est. Aut satrrum aliquem semiuirum