Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est

non faciat. Ita .n. poterit sine periculo uiuere. Quin et in eadem significatione ponit sublatum, ut Suetonius de patre Neronis, decessitque pyrgis morbo aquae intercutis sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita. Nam pater Neronis filium uix uidit. Sane tolero non per geminatum l, sed per unicum scribitur, cum prima sit breuis.Iuuenalis in satyra Credo pudicitiam. Quaedam parua tamen, sed non toleranda maritis. Similiter uolo per unicum lscribitur et componitur, atque eodem modo uelim et uolam. At uero nolo producitur et nolim et nolam, licet uellem et nollem per geminatum lscribantur, et sic primam producant. Calleo similiter et callidus, qui duplex lscribitur, ut Iuuenalis. Callidus et triste digitos impressit aliptes. et caleo per unicum laliud significat. Pelagus similiter quod graecum est per unum exarat l,et primam corripi, Iuuenalis in satyra Natali coruine die. Et pelago postquam parce meliora benigna Pensa manu ducunt. Vlmus cum lantem scribit. similiter palma, et inde palmula quae est extrema pars remi, eo quod est in modum palmae ptenta. Virg. libro aenei .v. Et leuas stringat sine palmula cautes. Significat etiam palma uictoriam, quia palmarum artificio acquiritur. Quin et teste Seruio in .xi. aeneidos dicitur etiam toga, quam merebant hi, qui deportassent de hostibus palmam. Alnus per l anten scribitur, arbor est. culpa cum l ante p scribitur. Vlpianus similiter quod nomen est iurisconsulti. fulsit cum l an s scribitur. similiter excelsus. Altus uero cum lante t et eodem modo consulto uerbum, quod a consulo formatur, et significat deliberare, quod quidem fit cum adest qui consilium petit, et qui consilium dat. Et inde consultatio deliberatio. Et consultor qui pro eo qui alium consulit accipi solet. Nonnunquam etiam pro eo qui alium consulit, ut Salustius in Iugurthino, Simul inquit ab eo petunt ut fautor consultorque adsit. Consultus uero est homo prudens et sciens dignusque a quo consilium petas. Et aliquando quidem est participium, ut consulti medici dixerunt eundem esse langorem. Aliquando uero nomen. ut Horatius in primo carminum. Parcus deorum cultor et infrequens insanientis, dum sapientiae consultus ero .Liuius libro .x. ab urbe. Callidos solertesque iuris atque eloquentiae consultos. Vnde in primo dixit de Numa Pompilio consultissimus uir, ut illa quisquam aetate esse poterat. Et inde componitur iuris consultus si compositum est. Horatius, Eris tu qui modo miles mercator, tu consultus mon rusticus. Quod eriam dici solet iureconsultus. Finit ent syllabam l sequente u consonante, ut silua, de quo in sequentibus. peluis a pelluendo dicta. Puluis similiter qui generis est masculini, et a pellendo nomem assumpsisse dicit, facitque dimminutiuum ex se puluisculum generis neutri, ut Hieronymo placuit. Masculine tamen posuit Apuleius de Magia cum ait misi, ut petisti munditias dentium, nitelas oris ex arabicis frugibus tenuem candificum, nobilem puluisculum, complanatorem gingiuulae, et reliqua. Vnde aitSeruius super .xii. aenei. Puluis ille quo utunt puellae etiam cinis dicitur. Ad cuius differentiam alius puluis cinis immundus uocatur, ut Virgilius libro georg. primo. Et cinerem immundum latos iactare per agros. Vnde a cinere .i. puluere puellarum dicunt ciniflones, ut Horatius. Custodes lectica ciniflones parasitae. Terminat etiam l syllabam sequente x ut mulxi. Verum ante qui uel r non inuenitur l, nec h aut k possunt ipsum l consequi.

DE Syllabis desinentibus in m.

M terminare potest syllabam in media dictione, quando sequens syllaba a b t incipit uel p uel altera m, hoc est ante has litteras, non etiam n stare potest, quia si per compositionem interueniret, conuerti debet in m. Sed etiam ante d et l et s, et secundum alios ante q pont m syllabam terminare ut ostendemus. Ante b ut umbra. et inde umbratilis is dicitur qui umbratus siue umbra tentus en, ut uita