Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

umbratilis et res umbratiles, idem vita umbra et opaco marcescens. Cambyses, de quo in sua dictione videbimus. Membrum et inde membratim, quod est per membra, ambio et inde ambitus, unde ambitio et inde ambitiosus is dicitur, quid non suae virtuti confidit. Unde non recte graditur, sed percircuitum, siue quod romani, qui honores peterent singulos circuibant prehensantes rogantesque, ut se in suffragiis adiuvarent, ut videbimus in dictione roma. Sive quod pro adipiscendis honoribus solliciti sunt, cum rogant exordio quodam longiore, et verborum circuitu utuntur. Unde ambitus semper in actu est, et ea facit, quae ambitio, quae est in animo facere compellit. Nonnunquam vero ambitus pro specie quadam favoris, et captatione misericordiae ab auctoribus ponitur. Quintilianus, si iuvenis innocentissimus iudices uti vellet ambitu tristissimae calamitatis poterat allegare nobis amissam in oculis cogitationum omnium temeritatem. Unde ambitiosus etiam modo consili nonnumquam accipitur. Ut idem libro VII institutionum. Non sum ambitiosus in malis, nc lachrymarum augere causas uolo, utinamque esset ratio minuendi. CQuidius libro. iii. de ponto, Sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum Pro nostris ut sis anbiuiosa malis. Cambio quod origenem habet graecam et praeteritum facit campsi. Nam a xtaπrω uerbo graeco deducit, quod in praeterito facit, fκαμψα. Vnde campso campsas solebant uetustissimi dicere. bnius in. x. Lelicatem campsant. Recumbo recumbis srmiliter quod est tertiae coniugationis, atque idem cum recubo. as. ut Ving. in bucolicis, Recubans sub tegmine fagi. Columbus similiter et columba, quae teste Varrone a culminibus dicuntᷣ, quia alte nidulantur. Ante p ut imperium, et inde imperiosus, quo uno modo imperii ostentator designat, utputa in exercenda saeuitia, quilis Torius apud Liuium, qui filium saeuitia ob imperium contemptuim occidit. Vnde imperiosus appellatus est. Altero modo is significatur, qui imperii habitationem detinet, seu plenitudinem. Impedio similiter scribitur, et inde impedimenta, quod dduo signilicat. Vnum est difficultates, quod in communiori usu habetur. Salustius, CQcculte p anmicos et maxime per homines nominis latini et socios italicos imipedimenta parabant. Curtius. Vnam anum et duas puellas itinerum ag, inumque impedimenta triginta rmilibus talentum auri permutes. Cicero, Cum primum impedimenta naturae diligentia industriaque superarit. Significat etiam impedimenta, iumenta quae sarcinas, ues alia bellica instrumenta gestant. Et sarcinae res sunt, quae in uia portant. Curtius, Magno consilio iacturam sarcinarum impedimentorumque conteinpsit. Et iterum sarcinas et impedimenta ibi cum praesidio reliquit. Liuius inimiliter quarta uigilia profecti saecinis spedimentisque beneuenti relictis, Idem iumentaque sarcinas et alia bellica instrumenta portabant. Vnde ait Frontinus ipse quoque ob hoc exasperatus interfectis oimbus impedimentis ad pugnam descendisset. Comparatiuum similiter cum m ante p scribitur, et conuertit n in m. Nam componitur ex con et paro. s. diuersa, uel aliquid unum, ut diuersum. Itaque cum a post p, ut etiam comparo uerbum semper scribitur. Eius natura est superaie in ea qualitate, quam optinet positiuum. Aliquando tamen teste Quintiliano utimur comparatiuis pro absolutis. Quod poetae nrunti saepissinae obseruant, ut Virgilius in Tityro, Candidior postquĩ tondenti barba cadebat, hoc est candida. Er libro. y. aeneidos, Comites senioris acestae, pro senis, ut dixit Priscianus qui id d diditcomparatiuum, nonnumqui p minori ui accipi, quĩ ipsum positiuum, ut Vigili. libro aenei. primo, Tristior et lachrymi oculos suffusa nitentis. Nam non absolute sed ex parte uristis accipitur. Verum de seniore pro sene, non illi primum assentiendum uidetᷣ, cum ab aliis pro ualde sene similiter efferatur, ut Quintilianus de Socrate, Eo nanque ait seniore octauum. n. et nonagesimum compleuit amnum. praeceptorem Aristotilen