Jump to content

Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

pomoeridianis scholis cepit. Et Ovidius de tristibus, Imperium regat hoc cum seniore senex. Nec plane tristior pro ex parte tristis, sed pro tristis, ut voluit Quintilianus accipitur. Nec Seruius ut puto dictum Varronis et Plinii ad mentem accepit. Ait. n. super. vii. aeneidos. Senior et iunior comparativi sunt per imminutionem. Est. n. senior non satis senex, Iunior non satis iuvenis, intra iuvenem sicut pauperior intra pauperem. Quam rem Varronem in libris de lingua latina ad Ciceronem dixisse, et a Varrone tractam confirmasse Plinium, dixit idem Servius. Ego vero et si de iuniore ac pauperiore dixerint, alio intellectu affirmare velim. De seniore nullatenus puto. Nam et si iunior te sum, minor natu te sum, ita minor te sum. i. minoris aetatis quam tu. Et sic forte per imminutionem illi intellexerunt. Sed non propter hoc tollitur, quin superem te in ea quilitate, quam obtinet positivus, hoc est superem te iuventute, et parvitate aetatis. Terminat etiam. m. syllabam ante alterum. m. ut flamma, quae estignis. Flammeum vero genus est veli rubicundum, quod gestabatur a mulieribus nuper nuptis, de quo Iuvenalis in satyra Credo pudicitiam inquit, Emutatque domos E. flammea conterit. Sinliter summus summa et adverbium summatim, quod est per singulas summas. Aliquando per unam ut dicam de hac re summatim. Nam a verbo summo summas primae coniugatioins deducitur, quod per geminum m scribitur, licet sumo sumis tertiae coniugationis per simplum scribatur. Imitor etiam cum prima brevem habeat, per simplum m scribi debet. Iuvenalis in satyra Omnibus in terris, Sanctos licet horrida mores Tradiderit dominos ac eteres imitata sabinas. At mamma cum duplex m scribatur, in derivativo unicum perdit, et dicitur mamilla per unicum m et duplicatum l, habetque primam brevem, ut Iuvenalis in satyra Credo pudicitiam. Illa loqui recta faciet strictisque mamillis. At sumem licet primam producat, cum unico tamen m scribitur, et asugendo nomen assumpsit, et ut quidam ferunt em suis mamma, alii vero dicunt Bruti cuiusquam. Et simili modo vulvam dicunt esse mammam suis vel vaccae aut talium, Horatius, Obeso nil melius turdo, vulva nil pulchrius ampla. Iuvenalis in satyra Atticus eximie, Qui meminit calide sapiat Quid vulva popinae. Est etiam vulva mulierum, qua nascendo egredimur, ut idem in primo, Cum tot abortiuis fecundam iulia vulvam. Solueret. Commodatarius vero per duplicatum m scribitur, et is dicitur qui commodatum accepit. Commentum quod ex con et mente quidam esse compositum et deductum volunt, quasisit commonitio mentis, per duplicatum m scribitur. Alii a comminiscor deductum volunt, quo ad idem tendit. Est. n. fictum et enarratum et inde commentarium, quod teste Cicerone in Bruto non est oratio, sed capita rerum et orationis commentarium paulo plenius. Sane Seneca quod commentarium significet expressius libro declamationum tertio indicat dicent. Sine commentario nunquam dixit, sed commentario contentus erat in quo nudae res ponuntur. Dicitur etiam commentarius in masculino, ut Livius, libro. xlyiIi. Quaeri iussit ab eo ut quem de his cemmentarium a patre accepisset. Et subdit librum poposcerunt, si plures pnmus et secundus commentarius. Itaque in singulari pro una eademque significatione tam neutrum quĩ masculinum accipit. Et eandem siginficationem habet, quam in plurali masculinum. Et sunt libri ubi res non late diffuseque explicantur, sed brevius poterant tractatae ut Caesaris commentarii, in quibus ad exequendam historiam aliis videtur subiecisse materiam. Qui si fuerint siguli, commentarium vel commentarius vel liber dicitur. Verum etsi ex multis longisque tractatibus breviora coaceruent compendia, commentarii etiam dici possunt. Vti nos commentarios hos viginti quattuor libros diximus et duodecim illos alios, quos de omni ratione disse rendi, et artis dialecticae praeceptis ex innumeris pene auctoribus et magnis latinorum, et graecorum voluminibus ad Francicum iurisconsultissimum, et conterraneum meum.