Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/8

E Wikisource
Haec pagina emendata est

et bruges cum. b. teste Quintiliano in primo institutionum pro eo quod est fruges scriberent et pnunciarent. Quin et Byrrhus pro Pyrrhus hoc est Ruffus dicerent, et Belena pro Helena, quin et ex graeco quod est βασκανον nostri fascinum traduxerunt, Vt testis est Cloatius Verus in libris quos inscripsit uerborum e graecis tractorum, quemadmodum rettulit Gellius libro. xvi. noctium atticarum, et fascinare esse quasi bascinare. Sane cum aeoles spiritus asperitatem effugientes ubique loco aspirationis ipsum digamma aeolicum. f. ponerent, contigit etiam ut in dictionibus incipientibus ab. r quae semper solent aspirari, non cum. f. digamma post r, sed cum b loco digammi ante r scriberent. Cuius ratio in promptu est, quia cum digamma non nisi cum uocali et in principio syllabae poni possit, ut simili modo nostrum. u. consonans, quod loco illius accepimus, sequitur manifeste quod non et am post. r. in eadem syllaba poni poterat. Qua de re ob litterarum uicinitatem transferentes aeoles tunc quoque digamma in b praeponebant ipsi r, ac dicebant βρήτωρ pro rhetor, βροδος pro rhodos, et non ρFήτωρ nec ρFδόδος scribere poterant. At in aliis dictionibus non incipientibus ab. r, sed a uocalibus semper loco aspirationis digamma ipsum apponebant. Vnde teste Quintiliano ex nostris nonnulli et fordeum et faedus cum f., pro hordeum et haedus scribebant. Verum ut Papyrianus refert libro. Ii. de orthographia consueuerunt antiqui nostri af cum digamma f. pro ab cum littera b. describere. Sed cum postea ipsum u consonans loco digammi acceperint, quia in fine syllabae stare non poterat, loco eius ipsam b litteram posuerunt. Idemque postea in nonnullis obseruare placuit, ita ut etiam ubi u. consonans stare potuisset digamma acciperent, et ubi sibilum dicimus, sibilum priores cum digamma teste Nonio Marcello de doctorum indagine describebant. Similiter cum non possit u. consonans ante consonantem in eadem syllaba poni mutatum fuit nonnunque, teste Prisciano est ipsum u. consonans in b, ut caelebs quasi caelestem uitam ducens. Quidque b ipsum in u. uocalem euphoniae uel differentiae causa transire dicitur, ut aufero pro abfero, ne si cum duplicato ff. scribitur affero, ex ad effero compositum creditur. Vnde et in praeterito reassumit b. et facit abstuli. Aufugio pro abfugio ut in sequentibus latius uidebimus. Verum sequente f. solet etiam b in ipsum f. transire, ut officio, sufficio, suffio. Irem sequente c transit, ut occurro succurro similiter in g ut suggero in m. ut summitto, etiam aliquando m non sequente, ut globus, glomus, m. p. ut nubo nupsi, scribo scripsi. Nam quamuis anlogia pro b etiam im praterito cogit scribere, euphonia tamen Plinio auctore superat, quae etiam nuptam non nubtam et scriptum non scribtum pro p et non pro b dicere et scribere compellit. Vnde teste Prisciano in viiii b. ante s uel ante t. in principio syllabae, hoc est et in eadem syllaba inueniri non potest, quemadmodum et p. posse dicimus, ut ipse, aptus. Namque obtineo, absonus, abstinens et similia, non in principio eiusdem syllabae habent coniunctas b. ante s uel b. et t. cum praepositio ab uel abs a syllaba sequentis dictionis separentur. At in nubo uel scribo cum b. sequentis sit syllabae necessario in p. commutari debet, et eorum pricipia ut nuptus scriptus atque ex his deriuata noina, ut scriptor et nuptiae, quam sane euphoniam graeci obseruantissime seruauerunt, Vt λέιβω, quod in praeterito actiui b. in p. ante. s. conmutat et λέλειψα facit. Similiter sequente t. ut in praeterito passiui λέλέιπται. Transit etiam. b. in. r. ut surripio arripio, in. s. ut iubeo iussi. At subsequor cum. b. scribit, ut compositio ipsa comprobat, quae est ex sub et sequor. Suspicor uero et suspicio quin et suscipio, sustuli non scribuntur cum. b. nec duplicant. s. quia teste Probo a susum uel sursum aduerbio sunt composita. nec potest duplicari consonans alia subsequente consonante, nisi sit muta ante liquidam ut supplex.

DE Littera C