Pagina:Tortelli - Orthographia Graeca.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

Sed iam ad agriculturae uocabula quaedam explananda transeundum duxi Ager di- citur a. M. Varione de iingua latina, quod in eo aliquid agatiur. Id Quintiuanus libro institutionum primo derisit graecum esse uocabulum dixit. Nam graece ~~ dicitur, qui teste Vlpiano locus est sine uilla, quem latine nonnulli fundum inter- pretati sunt. Vnde ait idem Vlpianus plerunq; fundum sine uilla cioimus, quĩsi id esse quod ager intelligere uoluerit. Cui Florentinus iurisconsuluus de ueborum significatione contradicere uidetur. At enini fundi appellatione omne aedificium et omnis ager continetur. Sed in usu urbana aedificia aedes, rustica uillae dicuntur. LS~cus uero sine aedificio in urbe area, rure autem aget appellatur. Idemq; ager cum aedificio fundus dicitur. Haec ille. Et sic diuersae prorsus uidentur iurisconsultorum sententiae. Nam quod Vlpianus ait plerunq; fundum sine uilla hoc est sine aedi- ficio accipi, Floretinus ait ager sine aedificio fundus dicitur. Sed ut puto hic latius fundi uocabulum, ille strictius accepit. Nam secundum Vlpiani sententiam locutus uidet Varro libro quinto de ligua latina cum ait, fundus dictus quod uidebatur, pecudum, aut pecuniae fundamentum, aut quod fundit quot quot annis multa. lta ut hunnc proprium fundi significatum existimem. Secundum uero latiorem Floren- tini acceptionem locutus uidetur Seruius sup secundum georgicorum cum ait, fundus ab eo dicitur, quod sit rerum omnium fundamentum. Verum quia iurisconsultorum continuata ueelba non legimus, sed de illorum operibus quaedam excerpta tenemaus, nemo de rebus aut uerbis ut puto plenam sem per sninam habere potest. Nam quaerit Modestinus de uerborum significatione fundus a possessione uel agro uel praedio quid distet, et respondet dicens fundus est omne quicquid solo continetur, ager est species fundi, quae ad usum hominis parat. Possessio ab agro iuris proprietate cdistat. Quicqu~d. n. apprehendimaus cuius proprietas ad nos non pertinet, aut nec potest pertinere, hoc possessionem appellamus. Possessio ergo usus, ager propri- etas loci est, praedium utriusq; suprascriptae generale nomem est. Nam ager et possessio huius appellationis species sunt. haec ille. Et certe nisi ad aliud intentionem suam referre hic uoluerit quod scriptum non habemus, ridicule potius ne dicam imperite locutus uidetur. Et perinde ac siquis de uirtutibus et uitiis quaerat, in quo prauum et malum differant, ac respondeat, prauum id est quod non est rectum, ut lignium prauum, malum uero genius pomi est. Nam quid hoc foret dictu ineptius, ubi de quĩ- litatibus agitur digredi ad substantiam, quae ad rem non pertineat. Ita hic cum de fundo, cum de agro, de praedio, de possessione disputat, non de ea significatione possessi- onis loquitur qua rei proprietas, et substantia intelligitur, sed ad qualitatem ipamm possidendi digreditur. Quod si ita est quid affinius habet possessio ad fundum agrum praedium, quĩ ad uestem, mulum, aut equum. Nam harum rerum ita possessi est ut illarum. Sed non de huiusmodi possessione loquendum erat, quae praesertim non est ut ipse ait species praedii, uel fundi, Nam praedium fundus ue proprietas em, quorum utrumlibet si generale nomen est ad possessionem profecto non usus, sed pro- prietas dicenida Modestino possessio fui. Namq;posfessionem proprietatem esse osten- dit Cicero in paradoxis ita scribens. Etenim ifti callidi aestimatores prata et areas magni aestimant, quod ei generi possessionum minime noceri potest. Idem Quintili- anus libro sexto de oratoria institutione ostendit dicens, Patris eius dialogos dedit legendos, quorum cum in priuernati unus, alter in albano, tertius in tybure ser- monem habtum complecteretur, tequirebant ubi essent hae possessiones. CDmnes autem illas Brutus uendiderat. De proprietate certe locutus est, et non usu. Nec simpliciter agrum esse fundum siae uilla placet, ut dixit Vlpianus, cum saepe legamus erant in