Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ab hoc nostro orbe semouet; quam uita moresque dissident; foederum nulla fiducia est; quorum ut quodque plurimis ac sanctissimis ceremonijs innodatum fuerit; ita citissime soluitur inuenta facile in uerbis calumnia, quae sic interim de industria dictant callide; ut nunquam tam firmis adstringi uinculis queant; quin elabantur aliqua, foedusque & fidem pariter eludant.

Quam uafriciem, imo quam fraudem dolumque; si priuatorum deprehenderent interuenisse contractui; magno supercilio rem sacrilegam; & furca dignam clamitarent, hi nimirum ipsi; qui eius consilij principibus dati; semet gloriantur Quo Autores. fit ut iustitia tota uideatur, aut non nisi plebea uirtus & humilis, quaeque longo interuallo subsidat infra regale fastigium; aut uti saltem duae sint quarum altera uulgus deceat, pedestris & humirepa; neue usquam septa transilire queat, multis undique restricta uinculis, altera principum uirtus, quae sicuti sit quam illa popularis augustior; sic est etiam longo interuallo liberior, ut cui nihil non liceat nisi quod non libeat.

Hos mores ut dixi principum; illic foedera tam male seruantium puto in causa esse; ne ulla feriant Utopienses; mutaturi fortasse sententiam si hic uiuerent.

Quanquam illis uidetur ut optime seruentur; male tamen inoleuisse foederis omnino sanciendi consuetudinem qua fit, ut (perinde ac si populum populo; quos exiguo spacio, collis tantum aut riuus discriminat; nulla naturae societas copularet)