Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/130

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

hostes atque inimicos inuicem sese natos putent, meritoque in mutuam grassari perniciem, nisi foedera prohibeant, quin his ipsis quoque initis, non amicitiam coalescere, sed manere praedandi licentiam, quatenus per imprudentiam dictandi foederis, nihil quod prohibeat satis caute comprehensum in pactis est.

At illi contra censent, neminem pro inimico habendum, a quo nihil iniuriae profectum est.

Naturae consortium, foederis uice esse, & satius, ualentiusque homines inuicem beneuolentia, quam pactis, animo quam uerbis connecti. Bellum utpote rem plane beluinam, nec ulli tamen beluarum formae in tam assiduo, atque homini est usu, summopere abominantur, contraque morem gentium ferme omnium nihil aeque ducunt inglorium, atque petitam e bello gloriam. eoque licet assidue militari sese disciplina exerceant, neque id uiri modo, sed foeminae quoque, statis diebus, ne ad bellum sint, quum exigat usus, inhabiles; non temere capessunt tamen, nisi quo aut suos fines tueantur, aut amicorum terris, infusos hostes propulsent, aut populum quempiam tyrannide pressum, miserati, (quod humanitatis gratia faciunt) suis uiribus Tyranni iugo, & seruitute liberent.

Quanquam auxilium gratificantur amicis non semper quidem, quo se defendant, sed interdum quoque illatas retalient,