Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/159

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

diurna merces, quam ut eidem possit diei sufficere, tantum abest ut excrescat, & supersit aliquid quod quotidie queat in senectutis usum reponi.

An non haec iniqua est & ingrata respublica, quae generosis ut uocant & aurificibus, & id genus reliquis, aut ociosis, aut tantum adulatoribus, & inanium uoluptatum artificibus, tanta munera prodigit. agricolis contra, carbonarijs, mediastinis, aurigis & fabris, sine quibus nulla omnino Respublica esset, nihil benigne prospicit.

Sed eorum florentis aetatis abusa laboribus, annis tandem ac morbo graues, omnium rerum indigos, tot uigiliarum immemor, tot ac tantorum oblita beneficiorum miserrima morte repensat ingratissima.

Quid quod ex diurno pauperum demenso diuites cotidie aliquid, non modo priuata fraude, sed publicis etiam legibus abradunt, ita quod ante uidebatur iniustum, optime de Republica meritis pessimam referre gratiam, hoc isti deprauatum etiam fecerunt, tum prouulgata lege iustitiam.

Itaque omnes has quae hodie usquam florent Respublicas animo intuenti ac uersanti mihi, nihil sic me amet deus, occurrit aliud quam quaedam conspiratio diuitum, de suis commodis Reipublicae nomine, tituloque tractantium. comminiscunturque & excogitant omnes modos atque artes quibus, quae malis artibus ipsi congesserunt, ea primum ut absque perdendi metu retineant, post hoc ut pauperum omnium opera, ac laboribus quam minimo sibi redimant, eisque abutantur.