Haec machinamenta, ubi semel diuites publico nomine hoc est etiam pauperum, decreuerunt obseruari, iam leges fiunt.
At homines deterrimi cum inexplebili cupiditate, quae fuerant omnibus suffectura, ea omnia inter se partiuerint, quam longe tamen ab Utopiensium Reipublicae felicitate absunt! e qua cum ipso usu sublata penitus omni auiditate pecuniae, quanta moles molestiarum recisa, quanta scelerum seges radicitus euulsa est! Quis enim nescit fraudes, furta, rapinas, rixas, tumultus, iurgia, seditiones, caedes, proditiones, ueneficia, cotidianis uindicata potius quam refrenata supplicijs, interempta pecunia commori, ad haec metum sollicitudinem, curas, labores, uigilias, eodem momento quo pecunia perituras. quin paupertas ipsa, quae sola pecunijs uisa est indigere, pecunia prorsus undique sublata, protinus etiam ipsa decresceret. id quo fiat illustrius, reuolue in animo tecum annum aliquem sterilem atque infoecundum, in quo multa hominum millia, fames abstulerit, contendo plane in fine illius penuriae excussis diuitum horreis, tantum frugum potuisse reperiri, quantum si fuisset inter eos distributum, quos macies ac tabes absumpsit illam caeli, solique parcitatem, nemo omnino sensisset. tam facile uictus parari posset, nisi beata illa pecunia, quae praeclare scilicet inuenta est, ut aditus ad uictum per eam patesceret, sola nobis ad uictum uiam intercluderet.
Sentiunt ista, non dubito, etiam diuites, nec ignorant quanto