Jump to content

Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/60

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

in eo situm sit, ne populus diuitijs ac libertate lasciuiat, quod hae res minus patienter ferant dura atque iniusta imperia, quum contra egestas atque inopia retundat animos, ac patientes reddat, adimatque pressis generosos rebellandi spiritus.

Hic si ego rursus adsurgens contendam haec consilia omnia regi & inhonesta esse, & perniciosa.

Cuius non honor modo, sed securitas quoque in populi magis opibus sita sit quam suis. quos si ostendam, regem sibi deligere sua causa, non regis, uidelicet uti eius labore ac studio ipsi commode uiuant. tutique ab iniurijs. eoque magis ad principem eam pertinere curam, ut populo bene sit suo, quam ut sibi, non aliter ac pastoris officium est, oues potius quam semet pascere, quatenus opilio est.

Nam quod populi egestatem censeant pacis praesidium esse, longissime aberrare eos ipsa res docet.

Nempe ubi plus rixarum comperias, quam inter mendicos! Quis intentius mutationi rerum studet, quam cui minime placet praesens uitae status! Aut cui denique audacior impetus ad conturbanda omnia, spe alicunde lucrandi, quam cui iam nihil est quod possit perdere! Quod si rex aliquis adeo aut contemptus esset, aut inuisus suis, ut aliter eos continere in officio non possit, nisi contumelijs, compilatione, & sectione grassetur, eosque redigat ad mendicitatem, praestiterit illi profecto regno abdicare, quam his retinere artibus, quibus quamquam imperij nomen, retineat, certe amittit maiestatem.

Neque enim regiae