habilis, tum ad frigoris æstusque rationem apposita. Nemo ciuium expers artificij.Eas inquam, quæque sibi familia conficit. Sed ex alijs illis artibus unusquisque aliquam discit, nec uiri modo, sed mulieres etiam. cæterum hæ uelut imbecilliores, leuiora tractant. lanam fere, linumque operantur. uiris artes reliquæ magis laboriosæ mandantur, maxima ex parte quisque in patrijs artibus educatur. nam eo plerique natura feruntur, Ad quam quisquam natura sit appositus, eam discat artem.quod si quem animus alio trahat, in eius opificij, cuius capitur studio, familiam quampiam adoptione traducitur, cura non a patre modo eius, sed magistratibus etiam præstita, ut graui, atque honesto patrifamilias mancipetur. Quin si quis unam perdoctus artem, aliam præterea cupiuerit, eodem modo permittitur. Utramque nactus, utram uelit exercet, nisi alterutra ciuitas magis egeat. Syphograntorum, præcipuum ac prope unicum negocium est, curare, ac prospicere, ne quisquam desideat ociosus, sed uti suæ quisque arti sedulo incumbat, nec ab summo mane tamen, Ociosi pellendi e Republica.ad multam usque noctem perpetuo labore, uelut iumenta, fatigatus. nam ea plusquam seruilis erumna est, quæ tamen ubique fere opificum uita est, exceptis Vtopiensibus, qui cum in horas uigintiquatuor æquales, diem connumerata nocte diuidant, Moderandus opificum laborsex duntaxat operi deputant, tres ante meridiem, a quibus prandium ineunt, atque a prandio duas pomeridianas horas, quum interquieuerint, tres deinde rursus labori datas, cœna claudunt. Quum
Pagina:Utopia, More, 1518.djvu/81
Appearance