ab meridie numerent; sub octauam cubitum eunt. horas octo somnus uendicat.
Quicquid inter operis horas ac somni cibique medium esset, id suo cuiusque arbitrio permittitur, non quo per luxum, aut segnitiem abutatur, sed quod ab opificio suo liberum, ex animi sententia in aliud quippiam studij bene collocet. has intercapedines plerique impendunt literis.
Solenne est enim publicas cotidie lectiones haberi, antelucanis horis, quibus ut intersint, ij dumtaxat adiguntur, qui ad literas nominatim selecti sunt.
Caeterum ex omni ordine mares simul, ac foeminae multitudo maxima ad audiendas lectiones, alij alias, prout cuiusque fert natura confluit.
Hoc ipsum tempus tamen, si quis arti suae malit insumere quod multis usu uenit (quorum animus in nullius contemplatione disciplinae consurgit) haud prohibetur, quin laudatur quoque, ut utilis reipublicae.
Super coenam tum unam horam ludendo producunt, aestate in hortis, hyeme in aulis illis communibus, in quibus comedunt.
Ibi aut musicen exercent, aut se sermone recreant.
Aleam atque id genus ineptos ac perniciosos ludos ne cognoscunt quidem, caeterum duos habent in usu ludos, latrunculorum ludo non dissimiles.
Alterum numerorum pugnam, in qua numerus numerum praedatur.
Alterum in quo collata acie cum uirtutibus uitia confligunt.
Quo in ludo perquam scite ostenditur & uitiorum inter se dissidium, & aduersus uirtutes concordia. item quae uitia, quibus se uirtutibus opponant, quibus uiribus aperte oppugnent, quibus machinamentis