Et civilis auctoritas in eo refert divinae proprietatein originis[1], quod haec tria unum sunt, et quodque eorum trium semper est cum aliis duobus complicitum; ita ut, si unum eorum desit, non vera respublica sit, sed reipublicae simulacrum.
imperat prudentiae, temperantiae, fortitudini, iustitiae peculiari.
[1] Auctoritatis, quam mentem civilem definivimus[2], ratio est iustitia architectonica. Nam, uti ratio in sapiente omnibus virtutibus imperat ad animi tranquillitatem — quae Aristoteli «virtus universa», «iustitia regina» Platoni: unde eius imperium «lex regina» Chrysippo dicta[3], — et in familia iubet ob ipsius tranquillitatem omnium familiarium officia virtutum; ita in civitate ad eius beatitudinem imperat omnium civilium virtutum officia. Unde «iustitia architectonica» eleganter philosophis appellata, quia civilis felicitatis imperat opus, a virtutibus civilibus faciendum. Nec ineleganter in Scholis «legalis» dicta est, quia legislatione in animo legislatoris extat. Qua imperat prudentiae legibus ordinum, ut quisque sit gnarus ac proinde dignus ordine, quo censetur; imperat temperantiae legibus sumptuariis, connubialibus et legibus publicorum iudiciorum; imperat fortitudini legibus militaribus; ac postremo imperat ipsi peculiari iustitiae, sive rectrici sive aequatrici, legibus ceteris, quas fert de reliquo iure universo seu publico seu privato.