Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/112

E Wikisource
Haec pagina emendata est
102
caput cvii


CAPUT CVII
RESPUBLICA AMPLISSIMA UNIVERSITAS IURIS

[1] Estque tertia, et quidem omnium amplissima, universitas iuris.

Prima universitas iuris: suum — Secunda: patrimonium, hereditas —
Tertia: respublica.

[2] Namque suum erat cuiusque hominis singuli universitas iuris, qua continebantur omnia quae in eius dominio, libertate, tutela erant[1]. Patrimonium autem patrisfamilias viventis, haereditas defuncti est universitas iuris amplior, quae peculia, libertates, tutelas filiorum, operas et obsequia clientum complectebatur[2]. Respublica omnium amplissima est, ut quae omnium patrum patrimonia, libertates et potestates sub se habet et cuncta civilis vitae continet bona. Nam, sine ea fundata, homines, desides, impii, sine ulla religione, in incertam venerem more ferarum effusi, violenti et iniuriis validi, de industriorum partis ex rapto viverent et in reluctantes caedibus grassarentur, et sic homines hominibus lupi essent et brevi fortasse genus humanum exhausissent.

Leges virtute ortae, religione confirmatae.

[3] Quare divina providentia[3] factum ut, «rebus ipsis dictantibus»[4] et ipsius corruptae naturae sponte, optimi provenissent, qui clientelas contra violentos fundarunt[5] et ad plebium secessiones[6] in ordinem se direxere[7], cuius potentia freti[8], leges dictarent, quarum metu homines deinceps, occlusa libidine, rationi servirent, et pro iniuria aequitatem, pro socordia industriam intenderent, et optimorum exemplo

  1. Cap. LXXXVIII.
  2. Cap. CIII.
  3. Cap. XLVI.
  4. Cap. XLVI.
  5. Cap. CIV.
  6. Vide Notas, 13 [postilla marginale].
  7. Cap. CIV.
  8. Cap. CIV.