dominium, uti ita dicam, iuris est de rebus quae, natura non improbante, et iuberi et vetari possunt. Quod «ius civile merum» definire quis possit.
Auctoritas hac acceptione, qua significet hoc dominium sive arbitrium condendi iuris, est principium iuris mere civilis universi.
Hac acceptione iuris civilis auctoritas duas habet partes. Quarum altera, quando
... necesse est |
«iurisditio» eleganter dici potest; estque dominium quod potestas civilis habet iuris mere civilis. Quod quum dictat, altera auctoritatis pars est, quae «iurisdictio» appellatur, sive ipsa summa potestas id dictet, sive, eius imperio, subsumma.
[1] Diximus supra verum legis ratione, certum legis auctoritate constare[1]. Igitur iurisditionis et certi ab ea conditi iuris eae caussae fuere: quod dominia, libertates, tutelae («libertatis» appellatione, e contrario, obligationem quoque accipio) iure naturali quacumque animi destinatione sufficienter significata existunt (id enim dictat humanae societatis natura, nam mentes humanae, quibus corporibus dividuntur, aliae celantur