CAPUT LXXX
Quod fateri verum omnes, necesse est, qui de divina gratia cum melioribus sentiunt post divum Augustinum[1], qui saepe docet «Deum suo immutabili decreto nostram arbitrii libertatem tueri». Atque hac ratione iurisprudentiae christianae propria principia docerent.
CAPUT LXXXI
Quamobrem mens legis et ratio legis, quae a non satis acutis confunduntur, res sunt longe aliae. Mens legis est voluntas legislatoris: ratio legis est conformatio legis ad factum. Facta mutari possunt, et mens legis, seu voluntas legislatoris, mutatur: conformatio autem legis ad factum mutari non potest, unde nunquam ratio legis mutatur. Quare, mutatis factis, ratio cessare potest, ut eleganter antiqui interpretes dicunt, «ociari» potest; sed in contrarium mutari, in contrarium verti, non potest. Mens legis spectat ad utilitatem, qua variante, variatur: ratio legis, cum sit ad factum conformatio, spectat ad honestatem[2], quae aeterna est.
CAPUT LXXXII
[1] Ratio autem legis eidem dat esse verum[3]. Verum autem est proprium ac perpetuum adiunctum iuris necessarii.
- ↑ De civitate Dei, lib. V, cap. 10 et lib. VII, cap. 30 (to. VIII in editione benedictina [Parisiis, 1679]); De Trinitate, lib. III, cap. 4 (to. VI in eadem); De correptione et gratia, cap. 8, n. 52 (to. X in eadem).
- ↑ Ex definitione honestatis supra proposita (cap. XVIII).
- ↑ Ex definitionibus veri certique supra allatis [Proloquium, 30-1].