Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/127

E Wikisource
Haec pagina emendata est
117
caput cxxvii


«agraria», quae in historia romana, non ut aliae, quemadmodum de connubio patrum, de communicando consulatu, de communicandis sacerdotiis, ita de dividendi sagris, sed proprio et vulgari vocabulo, ut res vetustissima, primum prodit; eaque lege dominium, quod antiqui interpretes dicunt «bonitarium», a patribus plebi est constitutum.

Agraria posterior — Cur in mancipatione nexus traditio?

[3] At enim quia patres saepe iniuria plebeios de agris deiicerent, pro quibus nulla iis actio prodita erat, ex iis caussis novas secessiones a plebibus factas necesse est: easque revocatas quoque natura fert alia apposite aequa conditione data, quam non aliam comminiscare, nisi ut plebei iure optimo sibi haberent agros, quos iis optimi assignassent, ut si eorum possessione caderent, vindicatione conservarent ea formula: «Aio hunc fundum meum esse ex iure optimo», quae postea romanis fuit «ex iure quiritium», iure tamen nexus apud patres integro contra debitores manente, quod postea in plebeios foenore exercuere. Mansit tamen, ut cum traditione mancipii traditio nexus coniungeretur: quod postea in Lege XII Tabularum perlatum est: «Qui nexum faciet mancipiumque», idque in usurpationem prisci optimorum iuris.

Super tribus legibus romanum imperium fundatum et auctum.

[4] Super lege clientelarum de operis nexorum et super hac duplici agraria, priore nempe de dominio bonitario et posteriore de dominio ex iure optimo, romanos imperium in Latium, Italiam provinciasque protulisse in eius historia libro secundo observabimus[1], qui pro harum trium legum iure victis vel ius optimum agrorum vel dominium bonitarium vel tantum culturam, qua se sustentarent, relinquebant.

  1. Vide Notas, 16 [postilla marginale].