Jump to content

Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/19

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
603
notae in librum priorem
(pag. 104, n. 1).

Quod theologi morales dicunt et politici eleganter «dominio sovrano». Latinissime autem et maxime proprie «dominium civile» dicendum esset, nempe dominium civitatis seu reipublicae in rebus privatorum.


(pag. 106, n. 6).

Sive adeo stoici suum de necessitate dogma hac fabula involuere, ut infra in Notis libri secundi, partis secundae, ad paginae 486 versum 15[1]


(pag. 117, n. 1).

Sed postea abstinuimus pro his principiis historiam romanam percurrere, cum animadverteremus in his libris eius reipublicae praecipua momenta, seu potissimas caussas, sive auctus, sive status, sive corruptionis, ex vi ipsa romani iuris, sive custoditi, sive laxati, quantum sat est, expendisse, ut quivis ex sese id ipsum facile praestare possit. Quare, quod heic polliciti sumus, lege caput ccxvii huius libri.


(pag. 144, n. 1).

Alia nomina passim in his libris et verba praeterea ob has ipsas infantiae latinae rationes nata monosyllaba, enumerantur libro secundo, parte secunda, capite XIII, pag. 381 [§ 13].


(pag. 144, n. 3).

Sed primo illi summoque hominum stupori, edam istam animadversionem rectius abiudicaveris, ut abiudicamus libro


  1. Cfr. nel presente volume l’XI delle Dissertationes [Ed.].