Itaque summa potestas civilis romanorum appellabatur «quirites», qua appellatione in comitiis utebantur; et in republica optimatium regno mixta «patres» significavit. Sed, asserta libertate, nondum autem constabilita, duplex arcanum continebat: unum potentiae, quasi soli quirites publicas res iuberent; alterum libertatis, quasi plebei ius quiritium iam acquisivisse publica confessione testaretur. Sed, libertate confirmata, eam patres in antiqui iuris usurpationem adhibuere.
[1] Sic principio ipsi patres in comitiis hunc quasi seniorum assensum legitimis actibus praestabant: quando testamenta calatis comitiis condebantur, ubi patrum praesentia ius erat.
[2] Aucto populi et rerum numero, praetor romanus dictus «minister et custos iuris», quae duo confunduntur, quae sunt longe alia: nani, quantum iuris minister erat, ius quiritium romanorum sua auctoritate civibus in actibus legitimis ministrabat, sine qua cives nihil iure agere dicebantur.
«Ius» autem erat ipsa praetoris praesentia, uti principio fuerat ipsa praesentia patrum in comitiis. Et uti prius ipsa praesentia patrum in comitiis, in quibus appellabantur «quirites», ipsum ius quiritium erat; ita postea ius quiritium fuit ipsa praesentia praetoris pro tribunali, quantum ius quiritium actibus legitimis ministrabat, inter quos ad rem nostram est