insignis ille qui dicitur «in iure cessio». Et «ius», hac acceptione, Paullus graviter definit locum «ubicumque praetor, salva maiestate imperii salvoque more maiorum, ius dicere constituit»[1]. Quatenus autem praetor sit et dicatur «custos iuris civilis», infra suo loco dicetur.
Quae hactenus dieta sunt spectant ius romanorum quiritium quod liceat appellare privatum. Sed est alterum ius romanorum quiritium, publicum, quod auspiciis, connubiis, magistratibus, sacerdotiis continetur, quae patres ex iure maiorum gentium habebant plebi incommunicata [2]. Ex cuius iuris utriusque acri custodia, quam patres adversus plebem habuere, nos libro secundo enarrabimus et virtutem et iustitiam et eximias regnandi artes romanas ortas esse.
IURIS MAIORUM GENTIUM IN MINORUM
Regna heroica, poetica.
[i] Ex iis, quae de iure privatae violentiae in solitudine[3], de imperio paterno in filios [4], de fide clientum[5] et de caussis certi iuris[6] supra tradidimus, perspicue palam est ius maiorum gentium iure publicae violentiae, quod cum potestate civili coortum est, terminasse, et iura civilia incoepisse, et,