Bella duella publica — Repressaliorum iuris origo — Heri clientum, domini servorum — Patronatus ad exemplum clientelae — Usucapio, principium fundandarum gentium et certi iuris, a gentibus publice recepta.
[2] Et ita duella publica facta sunt, quia inter duas summas potestates tertius non est superior, qui earum controversias dirimat iure: ex qua antiquitate Plautus romanos «duellatores optimos» appellat. Et bella sunt vindicationes, quae per veram vim publice peraguntur; conditiones[1] in repressaliorum iura, ut Zasio suboluit, abiere; mancipationes per veram manus capionem fiunt, quae dicuntur «captivitates»; et ut ob infirmos a violentorum iniuriis servatos ius nexi prius ortum[2], ita ob servatos victos servitus introducta; et uti illi clientum heri[3], ita hi servorum domini fuere. Ex manumissionibus alterum ius clientelarum ortum, quod dicitur «patronatus»; cuius similis proprietas assignatio; et partes item duae, obsequium et operae libertorum. Usurpatio iterum vera usus sive possessionis raptio[4] fuit; et usucapio — primum fundandarum gentium principium et fons omnis certi iuris in rebus soli, qua optimi fundos terrarum communium longa possessione fecere certos, proprios[5], quod barbare dicunt «particulares» (unde illae locutiones provenere «fundare gentes», «fundare civitates», «fundare respublicas», «fundare imperia») — mansit apud omnes gentes modus acquirendi dominia regnorum diuturna possessione.
Primae civitates ad bellum natae — Ius civile bellica meditatio.
[3] Itaque vides ius maiorum gentium iuris gentium minorum quoddam rudimentum fuisse, quo primae civitates, nullo