quae Hermogenianus dicit[1], regna condita esse, sed omnium antiquissima, regna heroica, sive poetica, in quibus duumviri, duo heroes, ut supra diximus, a rege, ut in Horatii caussa a Tullo[2], creati iudices, dictarent carmina seu formulas in publice reos, quos «perduellionis» appellabant; et ita potestates civiles ius publicae violentiae domi publicis iudiciis exercerent.
[2] Et ut a iure privatae violentiae maiores gentes, ut vidimus [3], ita violentiae publicae iure gentes minores, populi nimirum et nationes, conditae sunt, a quibus iura bellorum et pacis sunt introducta; et tradux, ut ita dicam, quo ius maiorum gentium in ius gentium minorum traductum est, fuit ius civile commune, quod supra diximus[4].
[1] Cumque ius publicae violentiae sit potestatis civilis cognatum et proprium[5], et potestates civiles, ut supra demonstravimus[6], summae sint, bine solae potestates civiles ius belli et, a contrario, pacis habent. Cumque eae summae sint, hinc status exlex inter ipsas recurrit, ac proinde ius violentiae redit; in eo tamen a priore diversum, quod illud privatae, hoc autem publicae sit.