phrasi, tres has conditiones cuiusque reipublicae merae «leges fundamentales», unanquanque suae, appellatione maxime propria dicere eleganter possis.
|i] Respublicae optimatium merae reguntur moribus, quibus gentium iure fundatae sunt. Natura enim mores legibus antiquiores tulit. Et ea reipublicae forma tota stat iuris custodia; quia consilium non fuit ut patres quicquam demutarent: quin, contra, utilitas suadebat ut acriter custodirent mores gentium, super quibus suura fundarunt imperium, uti supra descripsimus[1]. Qua custodia romani, quia ceteris gentibus praestitere, ut in libro secundo demonstrabimus, gentium iure universi terrarum orbis potentes facti.
Mos maiorum quid? — Primae leges quae? — Prima exempla quae? — «Exemplum edere» proprie quid? — Cur severae poenae «exempla» dictae? — Cur exempla legibus antiquiora?
[2] Atque hic ille est mos maiorum, quo poena quae, exempli gratia, a duumviris in Horatium dictata sub Tulio fuerat (quod primum iudicium de capite civis populum romanum vidisse Cicero testatur; unde supra nos confecimus[2] romanos id ius, cum versemur in ipsis reipublicae initiis, a iure gentium accepisse), ea ipsa poena Domitius Nero, a senatu hostis reipublicae iudicatus, ut Svetonius in eius Vita refert, more maiorum damnatus est: cuius formulae vim cum Nero ignoraret, ubi eam edoctus est, supplicii ignominia commotus, occidi sustinuit quam expectare. Sed haec ipsa formula iudicii publici, qua Horatius perduellionis damnatus est, et a latinis scriptoribus, ut vidimus, dicitur «mos maiorum»; haec,