Aeternae[1]), salubriorem melioremque inopi quam potenti; nihil laxamenti, nil veniae habere (ad exemplum eius, qui supra dictus est, rationis aeternus rigor[2]), si modum excesseris». Unde omnium tardissimae respublicae liberae natae sunt.
[2] Namque ea forma est omnium maxime excogitata, quia praestantis acuminis est intelligere genera rerum, ex quibus leges propriae dictae conciperentur[3]; legem esse «mentem affectibus vacuam», ut praeclare Aristoteles dixit; et singulos falli posse, ac magnum argumentum veri esse quod idem omnibus videatur. Et sane ita natura comparatum oportuit, qua homines prius sua tuentur, deinde, sui securi, inhiant alienis.
ad proferendum imperium nata.
[3] Respublicae optimatium natae ut optimi a plebibus sua tuerentur[4]; regia et libera, uti mox dicemus, ut imperia proferrent.
[1] Gentes fortissimae sub optimatibus et principatu civilem vitam agitarunt, quia fortitudo est ad tutelam, non ad iniuriam comparata[5]. Tales fuere europaei ferme omnes.
[2] Gentes molles rudesque statim et facile regnis meris acquievere. Nam prae vitae studio sunt ad servitium parati, et