Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/79

E Wikisource
Haec pagina emendata est
69
capita lxv-lxvi


regit, quia subiecti communi sponsione[1] in eam potestatem consenserunt; et homines universi ideo aequum bonum facere tenentur, quia verum ratione dictat; et ideo dictat, quia inter homines cognatio quaedam et aequalitas constituta, quam sane non aliam homines intelligere possunt, quam quod omnes ex uno naturae principio a Deo creati sunt[2].

Rectrix in aequatrice inest et contra.

[2] Et iustitia rectrix in aequatrice, in rectrice inest aequatrix. Ubi rectrix iustitia regnat, ibi aequalitas inter rectos celebratur; et ubi exuitur aequalitas, rectrix tandem extinguitur. Ubi plures aequales statim rectricem, ibi plures summi statim aequatricem agnoscunt. Sic exleges intellexerunt omnes inter se cognationem quandam constitutam, ac proinde ius naturae, quod illos ex aequo bono regeret; et principes summi, statim ac bella gerunt, se agnoscunt hostes, hoc est aequales.

CAPUT LXV
DE IUSTITIA UNIVERSA

Ut virtus universa prudentiam, temperantiam, fortitudinem impellit ut cum cupiditatibus pugnent; ita iustitia universa prudentiae, temperantiae, fortitudini iubet ut utilitates dirigant. Prudentiae iubet ut quisque sciens prudens tractet utilia; edicit temperantiae ne lucrum faciat alieni; permittit fortitudini ne per flagitium perdat sua.

CAPUT LXVI
DE CULPA, DOLO, INIURIA

[1] Prudentia ignoscit culpae (a); temperantia damnat dolum (b); fortitudo (c) iniuriam (d) vindicat (e).

  1. Dig., I, 3 (De legibus), 1.
  2. Cap. XI.