[1] In republica optimatium mera ius omne in pectore ordinis arcanum servatur. In republica mere regia asservatur in regii «pectoris scrinio», ut Bonifacius VIII pontifex momentosissime loquitur[1]. In mere libera in suffragiis populi in comitia convocati.
[2] Hinc quicquid ordo, concepta verborum formula, iubet, ius est; atque id est proprie «ius dicere», «ius edere»; et quicquid ea formula ex ordine emittitur, «ius ex ordine», supple «editum», appellatur. Unde passim in iure romano «ius» pro «formula» accipitur.
[3] Quicquid autem princeps summus mente sive animo legislatoris ore profert, ius est: unde iuramentum obsequii, seu, ut vulgo dicunt, fídelitatis in romanos principes sic latini satis graviter dicunt «in principis verba». Quod iuramentum indit reipublicae formam regni meri: eo enim populus omne suum ius principi et in principem transfert. Quare iura a principibus istis dieta proprie «oracula», ut passim in legibus Codicis appellantur. Sed «constitutiones principum» satis momentoso vocabulo dici consueverunt, quod principes, statim ac legislatori animo quid constituunt, ius condunt.
[4] Quod autem populus liber in comitiis iubet, «lex» proprie dicitur. Non quod literis perscripta sit et legatur: non enim scriptura legem, neque non scriptura consuetudinem; sed ius-
- ↑ Libro sexto Decretalium, I, 2 (De constitutionibus), 1.