Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/150

E Wikisource
Haec pagina emendata est
140
caput cxlvii


qua victis gentibus solam iniuriae licentiam adimebant. Hinc principio illa romana magnanimitas, victis civitatem dandi praeclaris illis coloribus «affinitatis» qua sabinis, «originis» qua albanis, ut Roma excisarum «urbium ruinis interea cresceret», ut Livius notat, donec coalesceret in iustum reipublicae corpus. Hinc deinde illa summa continentia deducendarum coloniarum. Hinc postremo illa aeterna legis agrariae inter plebem et optimates certamina.

[4] Respublicae regia aeque ac libera aptae ad imperia proferenda, ut supra diximus quoque[1], quia reges meri suo solo arbitrio cuncta et celeriter expediunt: unde a celeritate, qua potissimum res bellicae feliciter administrantur, «expeditiones» bella sunt dicta. Multitudini autem et vulgo, ut recte Tacitus advertit, ferocia consilia probantur maxime. Hinc in tempore historico Ninus primus imperiorum prolator prodit, qui assyriorum monarchiam fundavit; mox persarum Cyrus; tum Alexander macedonum; denique romanorum Augustus; et carthaginienses ac romani, utraque libera respublica, de orbis terrarum imperio ingentia et diuturna bella gessere.

CAPUT CXLVII
CUIUSNAM IN QUAQUE REPUBLICA MERA EST IURISDITIO?

In optimatium republica mera iurisditio, quam diximus esse iuris mere civilis dominium[2]; ea est senatus, quae est «senatus auctoritas» proprie dicta. In mere regia est summi principis, ex lege regia, sive lege regni fundamentali, quam supra memoravimus[3]. In mere libera est populi universi, aut maioris partis, in comitia convocati, ut monstrat illa formula legum rogandarum: «Velitis iubeatis, quirites», et illa formula suffragii: «Uti rogas, ita iubeo».

  1. Cap. CXLV.
  2. Cap. CXVI.
  3. Cap. CXL.