graecis latinos super huius rei historia, ac proinde super eius
vocis etymo, bellissime convenire, quorum graviores grammatici notant «ius» priscis «ious», et «ious» a «love» appellatum, qui iisdem Diespiter, Dius Pater, ut Δίς graecis, Iupiter
dictus est. Ex quibus conficitur primum ius gentibus fuisse
divinum, ut supra innuimus[1], ex caeli observatione natum
et in auspiciis positum: unde prima et, ut ita dicam, physica
lex orta aquae.
Prima religio fontium. — Unde dieta «religio»? — Cur «lymphati» dicti? — Mythologia Actaeonis. — «Oblucinare» quid?— Unde «sacri luci»? — «Ceriti» unde? — Unde «caeremoniae»? — Unde leges religione perfusae?
[4] Utrum inde prima religio fontium fuerit, eaque, non a «religando»[2], sed a «relegendo», «accurate legendo», dieta sit, ut monitum illud satis elegans probare videtur: «Relegentem esse, non religiosum oportet», hoc est pietati, non vanae superstitioni operam dare? Ex qua ipsa «lymphati» provenerint, quod lymphae, sive nymphae, quae fontium deae habebantur, iis, qui puros fontes spectare ausi essent, furorem immittere crederentur; atque id Actaeonis fabula significet. Unde «lymphare» priscis idem ac «oblucinare» significabat, «furore corripere», ut satis erudite advertit Paraeus, quod lucos diis sacros, eosque non sine fonte aliquo, ac proinde, ut supra diximus[3], non sine ara et religione aliqua, habuerint. Qui furore correpti «ceriti» item dicebantur: an «caerimoniae» deorum inde rectius quam «caeremoniae» a Cere, sabinorum urbe, appellatae? et ex falsa de fontibus persuasione uti prima lex aquae, ita postea leges omnes religione conspersae? et Numa Pompilius ob id se a nympha leges accipere simularit, quo eas, religione conspersas, facilius populo feroci persuaderet? Cuncta haec, quae hoc loco modeste postulamus, ita se habuisse libro secundo ostendemus.