Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/156

E Wikisource
Haec pagina emendata est
146
caput cxlix


«Agraria» cur «lex» dicta? — Mercurii mythologia — Primi rerumpublicarum ordines: viri et homines. — Cur magistratus «viri» appellati? — Cur et mariti «viri»? — Unde heroes habiti deorum filii? — Qui «dii»? — Qui «dii immortales»?

[5] Sed et in illa summa verborum egestate et infantia, Immani generis pueritiam decente — quae aetas, cum generum impos sit, per similitudines explicatur[1], — «legis» vocabulum translatum est ad agrariam, quam primam omnium legum significatione politica supra retulimus[2]; idque factum ob similitudinem, quod ea clientes per sylvas, quo secesserant, occultatos inveniret eliceretque, et ad optimos domum reduceret. Et qui eam ad ipsos legem adportarent, non «legislatores», sed «legatos» dici coeptos dicamus? An Mercurius inde leges aegyptiis dedisse fertur? et legatus deorum ad homines a poetis fictus? et mercimoniis praepositus? quod hi legati virorum, heroum, optimorum, quos supra vidimus idem esse[3], ferrent legem ad plebem, ad homines: ita ut primi rerumpublicarum ordines fuerint virorum et hominum? quod e nostris principiis effluit, quae tradunt primas respublicas virtute fundatas[4], unde «vir virtutis», «homo naturae»[5] ad nos usque pervenere vocabula. Quod romani retinuere, qui omnes magistratus et sacerdotia cum suo quemque numero «viros» appellarunt, et diu magistratus[6] incommunicatos plebi habuere; et maritos dixere «viros», diuque habuere plebi item incommunicata connubia; seque viros, sive heroas[7], quos «deorum filios» definiebant, ex ea falsa persuasione iactarent, quod essent ex connubiis orti, quae non sine auspiciis celebrabant, et auspicia ab Iove nata[8], et sua esse auspicia crederent? An au-

  1. Cap. CXLI.
  2. Cap. CXXVII.
  3. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  4. Ibidem, § «Proinde» [11].
  5. Ibidem.
  6. Vide Notas, 19 [postilla marginale].
  7. Cap. CIV, § «Proinde» [11].
  8. Ibidem, § «In statu» [5].