rum liberarum procuratores, qui in commune consulunt, «Status» vocant, quia ea respublica statu rerum maxime vivit,
prolatu rerum corrumpitur. Et quanquam in Indias mittunt
colonias, id tamen non respublica sed mercatura facit, et vis
commercii eas principi genti coniungit.
aequali foedere tamen.
[3] Hunc rerumpublicarum recursum expressiorem in foederatis bellis cernere est, in quibus princeps foederis, ut Agamemnon Graeciae foederatae contra troianos apud Homerum[1], non plus iuris in bello habet quam domi rex in optimatium republica. Foedera autem heic aequalia, hoc est inter aeque summas potestates inita, accipio: nam in foederibus inaequalibus, ut inter romanos et romani nominis socios, respublica manet eius qui in foedere superior est.
|4] Haec quae heic dicimus de rerumpublicarum recursu satis ostendunt primas respublicas in humana historia fuisse optimatium, ea ratione, quam tradidimus, ex pluribus summis imperiis familiaribus compositis natas, si verum illud quod vulgo aiunt: res ex quibus caussis principio nascuntur, in easdem tandem resolvi.
[1] Quin per has caussas ipsa imperia familiaria a falso iure divino per divinationem apud gentes, uti nos supra descripsimus[2], orta esse, docet perpetua bellorum ratio: quod ubi plures summae potestates bello, ut diximus, se agnoscunt