hostes, se agnoscunt aequales, protinus intelligunt se subditos
esse Deo. Quia aequalitas nulla stare potest sine regimine;
nullum ius aequatorium sine rectorio celebratur; nulla iustitia
aequatrix sine iustitia rectrice vivit, ut superius dictum est[1].
[2] Itaque ipsa vis bellica sit summarum potestatum magistra, quae eas edoceat, ipsas aeterni rationi, iustitiae aeternae, sive adeo summo Deo, subiectas esse. Et quidem edocet illis in iure foeciali conceptis indicendorum bellorum formulis: «Audi Iupiter, et tu Iuno, Quirine, diique omnes caelestes, vosque terrestres, vosque inferni, audite: Ego vos testor populum illum iniustum esse, neque ius persolvere», etc.; et foederum feriendorum: «Si populus romanus prior defecerit publico consilio dolo malo, tum Diespiter populum romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hodie feriam, tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque», etc.; edocet iurisiurandi religione, qua se pactis obstrictas intelligunt; edocet naturali iure, quo se in bellis teneri profitentur, quantum captus gentium et communes rerumpublicarum mores id ipsis explicuere, ut supra diximus[2].
[3] Quare fas gentium in bellis regnare apud poetas, historicos, iurisconsultos passim legas: cumque respublicae christianae ex iure naturali philosophorum ipsius vi religionis regantur, ex eo iure christiani reges et liberi populi bella administrant. Unde vides bellorum iura a poetis et historicis oratoribusque passim a diis orta[3] dici, ob id ipsum quod ad Deum redeunt.
Ius naturale gentium iuri naturali philosophorum praeludens. — Bello ex omnibus rebuspublicis agnoscitur una civitas, sub Dei regimine, quasi optimatium.
[4] Et ita gentibus a divina providentia intelligere datum est moribus ipsis — quod stoici vix subtilibus rationibus sunt