Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/173

E Wikisource
Haec pagina emendata est
162
caput clvii


ploravit; quae imploratio fidei tacitum est pactum, in quod qui fert auxilium, id ferendo, tacitus convenit, et inaequale foedus eum implorante paciscitur.

Caussa foederum inaequalium.

[2] Cum hac caussa iustifica et illa suasoria commode sociatur, ut cui imperium ultro offertur, partem eius in praesenti remittat, quo postea totum facilius obtineat. Nos non omnes has iustificas caussas exequimur, quibus innumera rerumpublicarum mixtarum genera esse possunt, uti certa contractus natura pactis variari in immensum potest: eas tantum expendemus, quae ad iuris romani principia et caussas explicandas conducunt.

Caussa ex qua respublica optimatium sit libera optimatibus temperata.

[3] Ubi optimates ab unius vel plurium potentum iniuriis populi fidem implorant, sive ad eius auxilium confugiunt, ibi libertas praecipue fundatur, sed cum aliqua optimatium mixtura. Sic Lucius Iunius Brutus, optimatium omnium nomine, per occasionem stupri a Tarquinio, regis filio, in Lucretiam illati, opem populi romani adversus Tarquinium tyrannum implorat, et, a populo romano in fidem receptus, romanam libertatem fundavit.

Caussa ex qua respublica libera sit regia libertate commixta.

[4] Ubi autem populus ab optimatium sive adeo potentum iniuriis ad unius opem confugit, ibi regnum praecipue constitutum, sed cum aliqua libertatis temperie. Sic Octavianus Augustus rempublicam «discordiis civilibus fessam», non regno (nempe mero) nec dictatura (ut in republica natura libera), sed «sub nomine principis sub imperium (quod diximus[1] in fidem) accepit»[2]; et populus romanus sub principibus dictus «qui nec totam libertatem nec totam servitutem pateretur».

  1. Cap. CIV,; «Atque» [19].
  2. Tacitus, Annales, I, 1 [Ed.].