Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/186

E Wikisource
Haec pagina emendata est
176
caput clxv-clxvi


de certis hominum rerumque generibus cito Roma Italiaque expellendis, ut de sacris bacchanalibus apud Livium; et in postremis reipublicae periculis illud senatusconsultum, quod ob id dicunt «summum», de armando consule, et ut videret «ne quid respublica detrimenti caperet».

CAPUT CLXV
IURIS AUCTORES
Prius «iuris auctores» iuris domini — Postea «iuris auctores»
custodes iuris.

Et per Philonis legem confirmata natura reipublicae libera optimatibus mixta, qualein Lucius Iunius Brutus implorando adversus tyrannos populi fidem instituit, ut supra diximus[1], patres iurisditionem, seu iuris dominium, retinere, illa ratihabitione eius quod populus iussisset, quam supra exposuimus[2], non ultra potuerunt, ex quo iuris dominio «iuris auctores», «iuris domini» dicebantur. In eo tamen perstiterunt, ut scientiam iuris sibi conservarent arcanam; unde «iuris auctores» postea non iuris domini, sed iuris custodes dicti, qui iura in caussis tuerentur.

CAPUT CLXVI
PRAETOR ROMANI IURIS CUSTOS
Senatus custos iuris publici — Ius testamenti praetorii — Praetor
in iure dicundo custos iuris privati.

[1] Atque id egere ut, quemadmodum senatus tuebatur ius publicum perscriptis formulis, in quas populus leges iuberet — quae formulae, ut supra diximus[3], Ciceroni appellantur «praescriptae auctoritates», — ita praetor romanus praescriptis formulis, in quas iudices iudicarent, tueretur ius privatum, et ita praetor esset minister iuris in actibus legitimis, quibus

  1. Cap. CLVII, § «Ubi optimates» [3].
  2. Cap. CLXI.
  3. Cap. CLXIV.