coe, ut libro secundo latius ostendemus. Quae sunt actiones
praetoriae, quae dicuntur «in factum», quas omnium maxime
proprie «praetorias» diceres, namque in eiusmodi caussis
praetor erat proprii iuris conditor, quod nihil cum civili commune habebat.
[5] Si vero caussae essent, quas lex XII Tabularum tacite cogitarat, praetor ius civile ad eas producebat; atque de iis sunt omnes actiones civiles utiles, in quibus proprie praetor ius civile supplebat.
[6] Si vero essent, quarum aequitati lex XII Tabularum surda durave esset, praetor aliquo commento fictioneve aliqua ita temperabat remque moderabatur, ut eadem opera et ius civile et aequitas naturalis salva essent. Atque in his proprie praetor, sub aliqua iuris civilis imagine et ipsius legis XII Tabularum religione, ius civile emendabat; uti sunt omnes bonorum possessiones, actionum rescissiones, in integrum restitutiones et alia ad hoc instar praetoria iura.
[7] Quare et acute et vere dicere possis, uti ius civile est iuris gentium quaedam fabula et imitatio, ut supra diximus[1], ita ius praetorium est ipsum ius naturale sub iuris civilis aliqua persona et imagine.
eloquentiae moderator — Eloquentia multitudini facta.
[8] Et hac ratione a praetoribus romanis primulum extitit iurisprudentia benigna, quam licet «atheniensium» appellare, quia rempublicam liberam decet, in qua et philosophi ratione naturali, non civili, disserunt de iustitia, de republica,