per quam iudices ad facti veritatem perveniant: extra ordinem
sunt, quum, tanta iudicialium actorum solemnitate spreta, aliqua tamen servantur, ex quibus iudex, veri securus, res iudicet.
PRO RERUMPUBLICARUM NATURA
[1] Praeterea omnis iurisdictionis, tanquam fontis tres rivi, ius directum, ius rigidum, ius aequum.
[2] Ius directum est ius quod facto aequatur, illudque nedum regit, sed dirigit, hoc est exacte regit, exaequat: unde «ius directum» appellatur.
[3J Ius rigidum est ius facto verbis aequum, sententia iniquum. Et dicitur «ius strictum», «ius summum», «apex iuris», quia toto verborum genere custoditum.
[4] Ius aequum est ius sententia facto aequum, verbis iniquum. Et dicitur «aequitas naturalis», «utilitas iuris», quia ea ratione ius utile est, non iners feriatur aut nequam nocet.
[5] Circa ius sive legem, dum dictatur, stat iustitia vel iniustitia.
[6] Circa ius sive legem iam dictatam stat rigor vel aequitas.