Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/238

E Wikisource
Haec pagina emendata est
228
caput clxxxxvii


omnia ex ordine civili (praeter legem qua Pompeius damnari Milonem curavit, quia iam respublica, qua parte erat optimatium, in potentiam corrupta erat[1]); a parte vero plebis, pro natura reipublicae liberae omnia item haec extra ordinem civilem acta.

CAPUT CLXXXXVII
VI
DE LEGIBUS, SENATUSCONSULTIS, IUDICIIS EX ORDINE
AUT EXTRA ORDINEM IN REPUBLICA MISTA

[1] In republica autem natura regia ex optimatibus et libertate mista ordo quoque publicarum rerum agendarum ex civili mixtus et naturali est.

[Leges].

[2] Nam et leges in senatu deliberantur, sed princeps, quia summus, non tenetur sequi senatus auctoritatem, sive in formulam a senatu conceptam legem iubere: sed in quae verba velit, ius constituit, ex vi illa iuramenti quod supra in principis verba conceptum diximus[2].

[Senatusconsulta].

[3] Senatusconsulta quandoque ex ordine, quum principes, a Status ministris edocti de eo quod referant in senatu, habent de re publica relationem; quandoque extra ordinem, quum ab ipsis senatoribus res publicae deliberandae proponuntur, de quibus princeps ius statuat.

[Iudicia ex ordine aut extra ordinem].

[4] Et iudicia, sive publica sive privata, alia sunt ex ordine, quum certa et solemnis actorum iudicialium series observatur,

  1. Cap. CLXIII.
  2. Cap. CLVIII, $ «At hercule» [4].