Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/244

E Wikisource
Haec pagina emendata est
234
caput cciii


quod formula totum stabat, et, cum iudicium nullum esset, ne absolutorium quidem erat.

[2] In omni republica mera, quae scriptis legibus non utitur, omnia iudicia sunt absolutoria, quia sola facti ventate nituntur. Quare, si quis non paret reus, iam est natura absolutus; si paret, natura non absolvitur, nisi det poenas.

Ordo mixtus iudiciorum quid praestet?

[3] In republica autem ubi regnum cum scriptis legibus benigne agitatur, cum ordo iudiciorum et solemnitate actorum iudicialium et ventate mixtus sit, iudicia sunt fere semper absolutoria[1], quandoque condemnatoria: nam, si solemnia iudicii constent, et tamen reus ex vero non sit, is condemnatur tamen. Quid autem iudex in hac facti περιστάσει facere oporteat, qui reum palam noscit, secreto scit innocentem, morali doctrinae definiendum relinquamus.

CAPUT CCIII
XII
DE IMPERIO MERO ET MISTO PRO RERUMPUBLICARUM
NATURA
Quod sit imperium merum? quod mistum?

[1] Porro in omni republica mera, sive optimatium, sive regia, sive libera, omne imperium merum, sive dictet capitis, sive capite minorem poenam. Sic statim dictata a duumviris in Horatium formula, accessit lictor, ut Livius narrat, iniiciebatque Iaqueum. In mere regia, ut apud turcas, damnati statim dant poenas. In republica mere libera, vel preclarissimi viri, Athenis ostracismo, privilegiis Roma pulsi, adversus ingra-

  1. Ad ornatum Inst., IV, 12 (De perpetuis et temporalibus actionibus et quae ad heredes et in heredet transeunt), § 2.