tas poenas nullam provocationem habebant. In rebuspublicis
mistis omne imperium mistum, vel quum capitis poenam imperat: est enim appellatione temperatum.
[2] Igitur Tullus rex rempublicam, hac in parte meram optimatium, libertate miscuit, ubi ex eadem lege Horatio provocationem ad populum «clementi interpretatone», ut Livius ex adytis doctrinae civilis loquitur, permisit. Nam, si fuisset ius Horatio ad populum provocare, vana haec fuisset regis clementia: sin eo iure Horatium eximi ratio aliqua suaderet, non clementia fuisset, sed aequitas. Igitur Tullus, rex belligerus et feroci ingenio, Romuli, ut Livius tradit, non absimilis, qui omnem Hesperiam bellis subiugare agitabat, quo facilius bella gerere posset, per quae reges in optimatium rebuspublicis regnant maxime — quia optimates semper bellis adversantur, metu ne reges, longa consuetudine bellorum, militarem sibi factionem confirment, qua regnum optimatium in merum convertant: contra, feroces plebes ad bella sunt pronae — Tullus, inquam, eam pulcherrimam occasionem nactus, lubens arripuit, in popularissima caussa, rei victoria inclyti, qui unus romanum imperium servavit et auxit, ut et optimatium ordinem appellatione ad populum infirmaret, et plebi una opera rem gratissimam faceret, et ita, plebis favore fretus, contra optimatium instituta facilius bella gereret.
[3] Hinc optimates postea in republica libera provocationem ad populum extinguere sedulo curaverunt: unde lex provocationis ad populum per Valerios, populari eius familiae fato quodam, ter repetita.
[4] In regnis quae legibus mista sunt appellationes passim dantur, et ab ipsis regibus, ex eorum clementia, ad ipsosmet reclamatur.