Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/251

E Wikisource
Haec pagina emendata est
241
caput ccix


CAPUT CCIX
IV
IURE PRAETORIO IUS CIVILE EMENDANTE

[1] Praeterea Augustus coepit augere praetorum potestatem edicta proponendi, quibus ius civile corrigerent et emendarent, initio facto a fideicommissis, ut in necessariam iuris praestationem abirent. Cuius rei ipse Iustinianus eam civilem, vulgo politicam, rationem affert: «quod iustum videbatur et populare erat»[1].

De iure fideicommissorum.

[2] Sed in hac re eruditi communiter labuntur. Namque id ius a praetoribus sub Augusto, non ab Augusto, neque senatusconsulto ad orationem Augusti, introductum est; cum fideicommissa edam postea nullum ius optimum, nullum ius quiritium peperissent, quod parere necesse fuit, si aut princeps aut senatus id ius constituisset. Itaque concedendum quidem est Augustum super ea re sapientum consilium adhibuisse, in quibus Trebatius ei suasit fideicommissorum utilitatem[2]. Concedendum quoque est Augustum iussisse consulibus super ea re auctoritatem suam interponere (quam interpretor non iuris, sed dignitatis), qua moti, heredes gravati satis pudori facerent et suae fidei commissa praestarent. Sed hoc, quia iustum videbatur et populare erat, paullatim conversum est in assiduam iurisdictionem; tantusque eorum favor factus est, ut paullatim etiam praetor proprius crearetur qui de fideicommissis ius diceret, quem «fideicommissarium» appellarunt[3]. Tamen vel Institutionum temporibus, sub Iustiniano, ius testamentorum a iure codicillorum erat longe aliud[4], Nam quod

  1. Instit., II, 23 (De fideicommissariis hereditatibus), § 1.
  2. Instit., II, 25 (De codicillis), § 1.
  3. Instit., II, 23 (De fideicommissariis hereditatibus), § 1.
  4. Instit., II, 25 (De codicillis), § 2.