Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/253

E Wikisource
Haec pagina emendata est
243
caput ccxi


visiam aliasque actiones praetorias, sive rescissorias, sive restitutorias in integrum, quibus ius civile corrigitur, ante Augustum natas esse? Deinde Augustus lege Papia Poppaea, tum in caducariis capitibus, ut exhaustum aerarium repararet, tum caelibatus poenis, ut populus romanus bellis civilibus pene vastus celebraretur, et tamen non sine invidia, tantam diligentiam adhibuit; et putamus praetores iam bonorum possessiones ante eum dedisse in pauperiem aerarii et ad orbitatem fovendam, quando poterat princeps hanc iuris praetorii partem in perpetuum extinguere, quam praetores ipsi, ante Adrianum, in annos singulos poterant?

CAPUT CCXI
VI
AUCTA IURISPRUDENTUM AUCTORITATE
Quando iurisprudentia a patriciis abscedere coepit?

[1] Insuper Augustus, ut omnes eum omnis romani iuris fontem agnoscerent — quando antea patricii, qui fiduciam studiorum suorum habebant, ut Pomponius narrat[1], consulentibus respondebant, — constituit, sub maioris auctoritatis imagine, ut iurisconsulti ex sua auctoritate responderent; et sic publice respondendi munus instituit, idque beneficio petentibus dare coepit. Atque ita coepit iurisprudentia e manibus patriciorum elabi.

Eruditorum anachronismus.

[2] Sed heic faedus occurrit eruditorum anachronismus[2], putantium ab Augusto ius respondendi datum esse iurisconsultis ea auctoritate ut iudici recedere a responsis eorum non

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 47, vers. «Primus divus Augustus».
  2. Instit., I, 2 (De iure naturali, gentium et civili), § 8 («Responsa prudentum»).