Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/257

E Wikisource
Haec pagina emendata est
247
caput ccxii


philosophia est. Etenim, ut reipublicae optimatium propria est aequitas civilis, quae ius censet utilitate, ita regni, quod legibus est admistum, propria est aequitas naturalis, quae ius censet honestate.

Rationes quibus iurisprudentia in doctrinam abiit: principia iuris, communia placita iuris, definitiones nominum iuris, topica iuris — Capitoniani iurisconsulti politici: labeoniani iurisconsulti morales.

[5] Ut autem eae sectae fundarentur, necesse fuit quaedam principia iuris utrique sectae communia statuere, ex quorum confectis rationibus altera alteram oppugnaret, et quaedam nomina definire, quo artis vocabulario utrique alteros intelligerent. Communia autem iurisconsultis principia fuere dogmata metaphysica, de quibus nos supra diximus[1], et quaedam placita, quae dicuntur «regulae iuris antiqui» et «verba artis», in quae convenirent, definita, quae sunt sub titulo De verborum significatione et passim alibi. Ex his principiis iuris, his placitis iuris, his definitis nominibus iuris et notitia omnis iuris romani conditi, iurisconsulti topicam legalem sibi crearunt, qua argumenta ad disputandum de iure controverso invenirent, capitoniani ex utilitate civili, quapropter «iurisconsulti politici», labeoniani ex aequitate naturali, qui proinde iurisconsulti morales» appellari commode possent.

Cur romani in tractandis legibus atheniensibus meliores?

[6] Quae cuncta nasci apud spartanos non potuerunt, apud quos leges, quia non scriptae, semper praesenti et vulgari lingua diserte loquebantur: nec apud athenienses, inter quos quotannis emendabantur; et pragmatici topicam legalem non callebant, qui legum historiam tenebant, non potestatem et vim; oratores prae caussae studio spectabant iura legum; philosophi circa suae reipublicae leges nunquam versati sunt.

  1. Cap. CLXXXV, § «Namque» [3].