Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/258

E Wikisource
Haec pagina emendata est
248
caput ccxiii


Lata lege XII Tabularutn, coepit iurisprudentia romana —
Antiquae triturae fori disputatio sectarum similis.

[7] Per has rationes, vix lata lege XII Tabularum, et legum et interpretandi scientia fuit, ut Pomponius tradit, apud collegium pontificum[1]: et ex caussis, quas supra continenti serie disseruimus, ea conversio rerum facta est, ut, quemadmodum principio formulae pontificum de iure privato disputatione fori in ius civile abibant[2], postea disputatio sectarum excussit ius naturale, iuris civilis reverentia contectum edictis praetorum, vel, iuris civilis auctoritate munitum, senatusconsultis vel constitutionibus principum.

CAPUT CCXIII
DE IURISPRUDENTIA SUB ADRIANO
Unde praetorum edicta mutandi effrenata licentia?

[1] Sed bona et magna parte harum caussarum, quibus iurisprudentia romana propria efformabatur, difformari incipiebat. Nam libertas opinandi de moribus introducta, nisi singulari virtute regatur, sententiarum monstra parere solet; ut nostris temporibus ex hac caussa innumeras opiniones per summam sapientiam et pietatem a pontificibus maximis damnatas et in dies damnari observamus. Et ubi beneficia petuntur, non dantur, nisi sapientes ii sint quorum in manu est ea dare, plerumque immeritis conferuntur. Cumque Augustus instituisset ius respondendi beneficio peti posse, hinc, in tanta copia iurisconsultorum, quantam fuisse ab eo ad Adrianum usque, necesse est vix ad quatuordecim quindecim memoria dignos Pomponius numerat. Atque hinc praetorum superiora edicta corrigendi effrenata licentia.

  1. Dig., I, 2 (De origine iuris), 2, § 5 («His legibus latis»).
  2. Dig., I cit., vers. «Haec disputatio».