auctoritate naturali, ad suae divinae imaginem aseitatis, ingenitum — auctoritate iuris monastica exertum, auctoritate oeconomica et optimorum virtute in statu exlegi, auctoritate civili
et virtute optimatium in regnis heroicis in ius naturale gentium propagatum, et una romanorum virtute, qua omnes orbis
gentes subiugarunt, perenniter custoditum (et, quia una romanorum virtute perenniter custoditum, omnes orbis gentes
romanis victae cessere) per iuris optimi in statu exlegi, iuris
optimatium in primis rebuspublicis, iuris quiritium in romana,
(primum directi ante legem XII Tabularum, deinde post eam
legem iuris romani rigidi in republica libera, tandem iuris
romani benigni sub principatu) perpetuam successionem — ad
Deum redit, quod iubet veri Numinis religionem. Atqui veri
Numinis cognitionem omnis divinae et humanae eruditionis
principium finemque demonstravimus: iurisprudentia autem
est divinarum et humanarum rerum notitia. Igitur unum universi iuris principium unusque finis est planissime demonstratus: et tum ius, seu iustum, est a iustitia aeterna, nempe
Deo, qui est omnis legislationis principium; tum ius, seu iurisprudentia, est a iustitia aeterna, nempe Deo, qui omnis aequae
interpretationis est finis.
Atque habes, amplissime Francisce Ventura, ex uno principio rerum — mente — et elementis, ut ita dicam, tribus — Nosse, Velle, Posse — per unum mentis conatum ad Verum[1], ope divini luminis, hoc est invicti ad verum assensus, omnem humanitatem a Deo existere, a Deo regi, ad Deum ipsum redire; et sine Deo in terris nullas leges, nullas respublicas, nullam societatem, sed solitudinem, feritatem et foeditatem et nefas esse.