[10] Has leges custodit pudor, de quo infra[1]. Pudore autem universum ius naturale conspersum est, eoque solo totum consistit[2]. Pudorem cuique natura attribuit, et pueris maxime, quibus vel ipse Epicurus integriorem fatetur esse naturam, ut pueritiam ceterarum aetatum regulam de bonorum finibus statuat, ut secundo libro dicemus. Unde Iuvenalis pudorem pueris a «natura tutorem datum» et eleganter et vere dixit.
TRIA IURIS PRAECEPTA
Ex natura hominis, cuius est proprium nosse[3] et verum nosse[4], uti supra diximus, est primum iuris praeceptum — «honeste vivere», — quo tenetur homo etiam in solitudine: quod quae conformatio cum aeterno rerum ordine est menti verum quum eam cognoscit, et ipsa est animo honestum quum eam eligit[5]. Ex cognatione autem naturae sunt duo reliqua, «alterum non laedere» et «suum cuique tribuere», quibus homo tenetur in omni Humana societate, secundo in omni societate aequali, tertio in omni societate inaequali, de qua utraque paullo inferius dicemus.
Et demonstravimus [6] scientiarum principia a Deo esse et in nobis esse. Mireris igitur eruditissimos istos viros, qui