haec tria esse praecepta iuris seu iusti, non axiomata iuris sive iurisprudentiae, contendant et disputent, ob id ipsum quod agnoscant eas esse quasdam a natura insitas et quasi consignatas animis nostris, κοινὰς καὶ φυσικὰς ἐννοίας. Quasi iurisprudentia esset ars quaedam quae solis praeceptis et non demonstratione quoque constaret, de qua diximus supra[1], ita ut eius principia homini essent sumenda foris: cum, ob id ipsum quod sint quaedam communis naturae notiones, sunt legitimae scientiae principia, ut demonstravimus[2].
INEST ET VICISSIM
Et veri et aequi boni societas ex divinae proprietate originis[3] ita est comparata, ut utraque in altera contineatur. Et quidem in societate aequi boni inest veri societas: nam in commerciis is qui sciscitanti verum rei pretium id mentiens intendit et impensius aequo auget, is ei subripit ingens bonum, nempe arbitrii libertatem, qua uteretur, si verum precium nosset. Contra, in societate veri societas aequi boni subest: nam qui percunctanti verum celat, maximum ei subripit bonum, veritatem.
[1] Hinc verum est omnis iuris naturalis principium.
[2] Quare saepe in iure romano «verum» sumitur pro «aequo bono»[4] sive adeo pro «iusto»[5], et est locutio vul-